Milliardum

numerus naturalis

Milliardum [1] (-i, neutr.) (etiam miliardum) nomen numeri 1 000 000 000 = 109 (decem ad nonam potentiam dignatum vel evectum). 1 Milliardum aequale mille Millionibus. Mil(l)iardum sive mil(l)iartum verbum Latinitatis mediaevalis est.

Secundum Gulielmum Budé milliartum cum sensu compendiario adhibebatur. Nomen erat numeri 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam dignatum vel evectum). Gulielmus Budé usum milliarti explicare conatur, afferendo, exemplorum causa, aliquas abbreviaturas numericas e veteribus scriptoribus collectas, quibus compendiariam notationis viam explanat.[2] Numeratio Romana sine dubio reiteratis abbreviaturis efficiebatur, non solum in manuscriptis, sed etiam in operis impressis. Mille et centena millia, praeter alia nomina numerica, mente subiiciebantur, cum nomina essent et conventione et usitatione plane firmata.

Milliartum paucis post saeculis significatione relativa definiri incepit, scl. id mille milliones in seipso esse, ex tunc putabatur, cum mathematici, per progressionem systematis Nicolai Chuquet, saeculis XIX et XX currentem, nisi sunt ut ratio numerandi stabilis fieret, modo ut permagni numeri aptius nominari possent. Hodiernis temporibus milliartum, sibi mille milliones esse vellens, denuo Latine redditum est milliardum, ex forma currente apud Francogallicos.

In lingua Anglica in CFA et usque ab 1974 saepissime etiam in Britannia milliardum billio appellatur secundum scalas breves. Ibi ergo milliardum appellatur billio. Secundum autem scalas longas, quae in aliis terris, imprimis in illis Europae, billio est 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam evectum), id est millio milliones vel millio quadratus vel mille milliarda.

Milliardum ergo semper 109 in scalis longis sibi vult. Paene numquam autem huius numeri nomen milliardum in lingua Anglica Americana in usu est et interea rare in sermone Anglico Britannico. Secundum dictionarium Anglicum Oxoniensem vulgo Oxford English Dictionary vocabulum milliardi a verbo Latino post classicum aevum orso, quod est "milliartum", derivatum est. [3]

Secundum Brennum Regan in Voce Latina [4] 109 anni "aeon" (aeonis, masc.) nominantur.

Etiam praefixum "giga" milliardum indicat.

Tabula

Milliarti, et milliardi positiones, una cum eius definitionibus diversis, necnon cum similibus numeris, infra in tabula demonstrantur. Ecce vero Tabulam confusionis numericae dilucidariam:

NumerusNomenSystema NumerationisNotatio ArabicaDefinitio
1012Milliartum (Francogallice: Milliart)[5]Praxis calculatoria medioaevalis (historialis)1 000 000 000 000Unus bi(mi)llio (vel unus millio millionum) abbreviatus. Expressio compendiaria magnitudinis mille millium millionum (vel millionis millionum), qua utebatur in arte calculatoria.
1012Milliartum[6] (antea: Bimillio)Scala longa Jacobi Peletier (historialis)1 000 000 000 000Mille millia millionum. Nonnunquam cum milliardo confusum.
1012ByllioScala longa Nicolai Chuquet (historialis)1 000 000 000 000Unus millio millionum.
1012Billio (Anglice: Billion)Scala longa Britannica (ex officio obsoleta)1 000 000 000 000Mille millia millionum. Synonymus: bimillio.
1012Trillio (Francogallice: Trillion)[7]Scalae breves (nunc usitatae)1 000 000 000 000Mille billiones vulgo nominati in scalis brevibus.
1012Billiardum (Francogallice: Billiard)Scala brevis Gulielmi Le Blond1 000 000 000 000Mille milliarda.
1012Bimilliare (Francogallice: Bimilliar)Scala brevis Francisci Le Gendre1 000 000 000 000Mille milliaria.
1012Milliacea (Francogallice: Milliasse)[8]Scala Barremista (Scala longa particularis)1 000 000 000 000In Arithmetica verbum milliacea primo, trillionem; postea, billionem significabat. In sermone autem vulgari, per extendendam significationem, quilibet numerus permagnus, incertus, immensurabilis, haudque computabilis.[9]
109Milliare (indecl.) (Francogallice: Milliar)Scala longa Iacobi Peletier (historialis)1 000 000 000Mille milliones. Plerunque milliardi synonymus.[10]
109Milliare (indecl.) (Francogallice: Milliar)Scala brevis Francisci Le Gendre1 000 000 000Mille milliones.
109Milliardum (Francogallice: Milliard)[11]Scalae longae Europaeiae (nunc usitatae)1 000 000 000Mille milliones. Nonnunquam cum milliarto confunditur.
109-Scala longa Britannica (ex officio obsoleta)1 000 000 000Mille milliones.
109Billio (Francogallice: Billion)[12]Scalae breves (nunc usitatae)1 000 000 000Billiones vulgo nominati in scalis brevibus.

Notae

Nexus interni

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes