Olympia aestiva 1896

Olympia aestiva anni 1896 fuerunt primi ludi Olympici, Athenis in Graecia celebrati. Primi enim ludi fuerunt post annum 393, quo Theodosius I, imperator Romanus ludos Olympicos abrogaverat.

Ludi I Olympiae

UrbsAthenae, Graecia
Numerus nationum14
Numerus athletarum241
Eventa43 in 9 artibus athleticis
Caerimonia initialisDies lunae, 6 Aprilis, 1896
Caerimonia finalisDies Mercurii, 15 Aprilis, 1896
InauguratorRex Georgius I
StadiumStadium Panathenaicum

Anno 1894 Olympiae Internationis Comitatus constitutus est a Petro Coubertanio.Victores certaminum singulos ramos olivarum et medalias argenteas obtinuerunt, secundi medalias aeneas, tertii nihil.

Ludi Olympiae iterum Athenis erant anno 2004

Caerimonia initialis

Dedicationis Caeremonia in stadio Panathenaico

6 Aprilis Ludi I Olympici inaugurati sunt. In stadio Panathenaico erant 80 000 homines. Ludi inaugurabantur a Georgio I rege, qui hanc orationem habuit:

"Ego declaro dedicationem primorum internationalium ludorum Olympicorum Athenis. Vivat natio. Vivant Graeci."

Hymni athletarum cantati sunt.

Athleticae artes

Cursus

Cursus Marathonius

Cursus Marathonius, sicut anno 490 a.C.n. inter Marathona et Athenas peractus, maxima ars athletica erat. Spiridon Louis, rusticus Graecu hoc cursu vicit.


Cyclismos

Galli Leo Flameng et Paulus Masson cum birotis suis

Plurima cyclismi eventa in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Unum solum ludus per 87 chiliometra ab Athenis Marathona et vice versa duxit. Paulus Masson Francicus optimus cyclistor fuit, cursibus 2000 et 10 000 metrorum vicit.

Ars gladii

Gladiator sablae Leonidas Pyrgos

Ludi artis gladii in Zappeio fuerunt. Eugenius Henricus Gravelotte eventis rudium?, Leonidas Pyrgos autem certamine sablarum vicit.

Exercitatio corporum

Germani Schuhmann, Flatow, et Weingärtner, qui decies vicerunt

Haec eventa in stadio Panathenaico fuerunt. Germaniae athletae Hermann Weingärtner, Alfredus Flatow et Carolus Schuhmann in pluribus ludis vicerunt. Helvetiae athleta Ludovicus Zutter et Graeciae athletae Ioannes Mitropoulos et Nikolaus Andriakopoulos aliis eventis vicerunt.

Ludi gymnici campestres

Hae eventa in Kallithea fuerunt.

Alfredus Hajós natator

Natatio

Natationis eventa in mari prope Piraeum fuerunt. Hungariae athleta Alfredus Hajós per 100 metra et 1200 metra vicit. Austriae athleta Paulus Neumann in natatione 500 metrorum vicit.

Tenete

Tenete eventa in "Athens Lawn Tennis Club" et in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Hibernicus Ioannes Pius Boland et Germanus Fridericus Traun vicerunt.

Luctatio

Luctationis eventa in Panathenaico stadio fuerunt. Launceston Elliot (Danus), Carolus Schuhmann (Germanus) et Georgius Tsitas (Graecus) vicerunt.

Levatio ponderum

Launceston Elliot ponderum levator

Levatio ponderum in Panathenaico stadio exercita est. Daniae athletae Launceston Elliot et Viggo Jensen hac disciplina vicerunt.

Caerimonia finalis

15 Aprilis Ludi I Olympici clausi sunt. Clausurae Caeremonia in Panathenaico Stadio fuit. Finiti sunt per Georgium regem, cuius oratio fuit:

"Ego declaro clausuram primorum internationlium ludi Olympicorum Athenis."

Nationes

Nationes, quae in Ludis I Olympicis interfuerunt

Nationes in Olympiis anni 1896 fuerunt:

  1. Australia,
  2. Austria,
  3. Bulgaria,
  4. Chilia,
  5. Dania,
  6. Francia,
  7. Germania,
  8. Regnum Unitum,
  9. Graecia,
  10. Hungaria,
  11. Italia,
  12. Suecia,
  13. Helvetia,
  14. Civitates Foederatae Americae.

Medaliae

Tot Medaliae a singulis nationibus in ludis I Olympiis obtenta sunt:

(Natio accipius emineus est.)

1896 Olympiae Aestivae Medaliae
PosCountryAurumArgentumAesTotal
1 Civitates Foederatae Americae117220
2 Graecia10171946
3 Germania65213
4 Francia54211
5 Regnum Unitum2327
6 Hungaria2136
7 Austria2125
8 Australia2002
9 Dania1236
10 Helvetia1203
11 Turma Mixta1203
Medaliae Ludi I Olympiae

Nexus externi

Bibliographia

  • Michael Llewellyn Smith, Olympics in Athens 1896: the invention of the modern Olympic Games.
Olympionicae · Consilium Olympicorum Internationale · Signum Olympicum
Olympia Aestiva
(Stadia)

1896 · 1900 · 1904 · 1906 · 1908 · 1912 · (1916) · 1920 · 1924 · 1928 · 1932 · 1936 · (1940) · (1944) · 1948 · 1952 · 1956 · 1960 · 1964 · 1968 · 1972 · 1976 · 1980 · 1984 · 1988 · 1992 · 1996 · 2000 · 2004 · 2008 · 2012 · 2016 · 2020

Olympia Hiemalia
(Stadia)

1924 · 1928 · 1932 · 1936 · (1940) · (1944) · 1948 · 1952 · 1956 · 1960 · 1964 · 1968 · 1972 · 1976 · 1980 · 1984 · 1988 · 1992 · 1994 · 1998 · 2002 · 2006 · 2010 · 2014 · 2018 · 2022