Ostrearium genus

grex paraphyleticus

Ostrearium genus[1] est grex paraphyleticus bivalvium quae homines ad comedendum quaerunt, venditant, saepe colunt, quae etiam incocta sumere solent. Per orbem terrarum anno 2015 ostreorum omnium generum 5 321 737 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio dollarium 4 094 411 000.[2] Anno 2019 per aquacultura chiliogrammata 6 126 000 000 venditata sunt, pretio dollarium 7 243 000 000; eodem anno chiliogrammata 134 000 000 ostreorum incultorum per capturam venditata sunt, pretio dollarium 174 000 000.[3]

Ostreae edules cum limone, capsico, prunis et Campanico ad comedendum oblatae. Tabula Ioannis Gulielmi Preyer anni 1857
Aenigma ostrei: liber Exoniensis (saeculo XI exscriptus) f. 127r

Aenigma Graecum Hellenisticum papyro servatum, cui "ostreum" respondet, sic reconstructum est:

[Μέ]μνονος Αἰθιοπῆος ὅπου χυτὸν ἤρίον ἐστίν
[ . . .
 ... ]ης δ' ἀδάμαντο[ς ἐ]πὶ σπιλάδεσσι τιθήνει,
Ἀγροτέρης ἐραταῖς λαμπάσι τερπόμενον·
θ[οίν]η δ' [εἰ]μὶ βροτοῖσιν ἀφέψαλος, ἡνίκα Δωσοῦς
[νυμφί]ος [ἀ]νδιχάσῃ ῥινοτόροις βέλεσιν

("Prope tumulum Memnonis Aethiopis non Nilus me nutrivit sed Pontus Helles virgineae ad scopulos adamantinos dum radiis Agroterae [Artemidos] perfundor. Igne expers dapes sum mortalibus, cum Dosus [Aphrodites] sponsus mihi cutem cultello desecet.")[4] Memnonium prope Abydum ad litus Hellesponti suggeritur; ostrea Abydi scriptores Graeci Romanique saepe laudaverunt.[5] Aenigma Anglosaxonicum, saeculo fere X scriptum, ostreum simili modo annuit (apud Britannos eius aevi species Ostrea edulis tantum cognita est):

Sæ mec fedde, sundhelm þeahte,
Ond mec yþa wrugon eorþan getenge
Feþelease; oft ic flode ongean
Muð ontynde. Nu wile monna sum
Min flæsc fretan, felles ne recceð,
Siþþan he me of sidan seaxes orde
Hyd arypeð, [...]ec hr[...]þe siþþan
Iteð unsodene ea[...]d

("Mari nutrita, sub litore celata, Frigido undarum amplexu prehensa, Sine pede, saepe fluctu Labra distendi: homo iam cutem osteosam A meo latere claro cultello Detondet carnemque meam Crudam avide haurit").[6]

Ars coquinaria Danica: Magallanae gigantes cum liquamine e capsicis Tabasco in Dania inferuntur
Crassostreae virginicae Paraíso in urbe civitatis Tabascae in Mexico inlata
Saccostreae cuccullatae (?) cum capsico viridi rubrique et limone in Singapura inferuntur
Ostreae chilenses in Nova Zelandia ad comedendum paratae

Species quaesitissimae

"Ostreae Bienville(en)" Novae Aureliae inlatae in popina Arnaud's ubi primum inventae sunt
Ostreae frictae ad sinistram, cancer mollis frictus ad dextram partem, Novae Aureliae apud Casamento's inlati

De arte coquinaria

Ostrea aevo tam antiquo quam recentiori cruda comedi solent.

Qui ostrea ad comedendum parent variis modis utuntur. Testis etiam latentes simplicissime craticula torrentur. Testis apertis furno assantur;[7] in testis suis bulliantur.[8]

E testis extractae verubus torrentur, aqua coquuntur,[9] oleo friguntur. Iuscellum sive cramum ex ostreis[10] paratur. Variis modis potagium ostrearum conficitur aut e civeto, e brodio,[11] e gravato parantur;[12] in galantina offeruntur.[13]}}

Ostreae farciuntur;[14] e caseo,[15] e cepis accommodantur;[16] in pastillo coquuntur seu pane involvuntur; in pastillo bubulo commiscuntur. Praecepta specialia permulta reperiuntur, "ostreae ad minutum",[17] "ostreae modo bonae",[18] "ostreae modo Moscuae",[19] "ostreae Rockefeller", "omelette ostrearum" ope ovorum, "angeli equitantes" bacone involuti, "Hangtown fry" ovis et bacone commixtis, "embractum Baianum" saeculo fere IV in Apicio praescriptum,[20] hash of oysters saeculo XVII a Roberto May datum.[21]

Coqui farcimen ex ostreis parantur.[22] Ostreae apud Sinas desiccantur;[23] in Europa variis modis condiuntur.[24] Ex ostreis liquamen conficitur et venditatur. Iusculum ostrearum ad tempus paratur.

Notae

Bibliographia

Opera antiquiora
De re biologica
Ostrea singulis regionibus nota
De archaeologia
De re gastronomica
  • "Des huîtres d’été" in Les Cahiers de la gastronomie n° 17 (2013?)
  • "Oyster" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 562-564; Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014
  • M. F. K. Fisher, Consider the Oyster. Duell, Sloan and Pierce, 1941
  • Rowan Jacobsen, A geography of oysters: the connoisseur's guide to oyster eating in North America. Novi Eboraci: Bloomsbury, 2010. ISBN 9781596918146
  • Cathy Moser Marlett, Shells on a Desert Shore: Mollusks in the Seri World. University of Arizona Press, 2014 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Prosper Montagné, Larousse gastronomique (Lutetiae: Larousse, 1938) pp. 610-613
  • John R. Philpots, Oysters, and all about them. 2 voll. Londinii: John Richardson, 1890-1891 Vol. 1 vol. 2
  • Drew Smith, Oyster: a gastronomic history. Novi Eboraci: Abrams, 2015. ISBN 978-1-4197-1922-6
  • Rebecca Stott, Oyster. Londinii: Reaktion Books, 2004. ISBN 1-86189-221-7
  • Máirín Uí Chomáin, Michael Ó Meara, Oyster Gastronomy. Connemara: Artisan House, 2017. ISBN 9780992690878
Praecepta culinaria
  • saec. IV? : Apicius sive De re coquinaria 1.12, 9.6, 9.11 (Christopher Grocock, Sally Grainger, edd., Apicius. A critical edition with an introduction and an English translation [Totenais: Prospect Books, 2006. ISBN 1903018137] pp. 136, 292, 296)
  • saec. XV ineunte : Viandier: manuscriptum Vaticanum (Terence Scully, ed., The Viandier of Taillevent: an edition of all extant manuscripts [Ottavae: University of Ottawa Press, 1988] no. 82, 148) ("civé d'oistres; oestres")
  • 1615 : I. M., A New Booke of Cookerie ... London Cookerie (Londinii: John Browne, 1615) Editio interretialis ("To sowce oysters; To make an oyster pye; To frye mussels, perywinckels, or oysters, to serue with a ducke, or single by themselves")
  • 1654 : Jos. Cooper, The Art of Cookery Refin'd and Augmented, containing an Abstract of Some Rare and Rich Unpublished Receipts of Cookery collected from the Practise of that Incomparable Master of These Arts, Mr. Jos. Cooper, Chiefe Cook to the Late King. Londinii: R. Lowndes (pp. 32-33, 45-46, 61-62, 72-73, 102-103 apud Google Books)
  • 1685 : Robert May, The Accomplisht Cook (5a ed. Londinii) pp. 383-397
  • 1733 : Vincent La Chapelle, The Modern Cook (3 voll. Londinii: Nicolas Prevost, 1733) vol. 3 pp. 302-304
  • 1742 : [Menon], La Nouvelle Cuisine ... continuation au Nouveau traité de la cuisine. Lutetiae, 1742 (pp. 276-279 apud Google Books)
  • 1742 : François Marin, Suite des Dons de Comus. Lutetiae: veuve Pissot (vol. 3 pp. 196-199 apud Google Books)
  • 1870 : Urbain-Dubois, Cosmopolitan cookery: popular studies (Londinii: Longmans) pp. 47, 113-117 et alibi
  • 1872 : Urbain Dubois, Cuisine de tous les pays: études cosmopolites. 3a ed. (Lutetiae: Dentu, 1872) pp. 69-70, 135-139 et alibi
  • 1895 : Thomas J. Murrey, The Murrey Collection of Cookery Books (Novi Eboraci) "Oysters and Fish" pp. 1-31
  • 1907 : Auguste Escoffier, Le Guide culinaire (2a ed. Lutetiae, 1907) pp. 274, 307-309, 539-540

Nexus externi