Ram Nath Kovind

politicus

Ram Nath Kovind seu litteris Devanagari राम नाथ कोविन्द Rāma Nātha Kovinda (prope Derapur natus die 1 Octobris 1945) est iuris consultus et politicus Indiae.

Wikidata Ram Nath Kovind
Res apud Vicidata repertae:
Ram Nath Kovind: imago
Ram Nath Kovind: imago
Nativitas: 1 Octobris 1945; Kanpur Dehat district
Patria: India

Familia

Coniunx: Savita Kovind

E gente textorum Kori (populi intangibilis) ortus, Ram Nath Kovind alumnus est collegii Dayanandi Anglovedici Kanpurensis ubi iuribus studuit. Advocatus Dellii in urbe ab anno 1971 atque apud curiam supremam ab anno 1980 usque in 1993 operam dedit. Insuper annis 1977 et 1978 consiliarius iuxta primum ministrum Morarji Desai fuit. Conscriptus consilio civitatum(en) anno 1994 usque in 2006 meruit pro nativa civitate sua Uttara Pradeśa. Anno 2015 gubernator civitatis Bihārae creatus est. Quod munus die 20 Iunii 2017 renuntiavit ut officium peteret superius. Die 17 Iulii eiusdem anni praeses patriae electus est.

Bibliographia

Inauguratio pontium civitatis Biharae die 12 Martii 2016. Videntur Narendra Modi primus minister (vexillum gerens) et Ram Nath Kovind gubernator Biharae (manibus compressis)
Praesides Indiae

Rajendra Prasad 1950 • Sarvepalli Radhakrishnan 1962 • Zakir Hussain 1967 • V. V. Giri 1969 • Fakhruddin Ali Ahmed 1974 • Neelam Sanjiva Reddy 1977 • Zail Singh 1982 • R. Venkataraman 1987 • Shankar Dayal Sharma 1992 • K. R. Narayanan 1997 • A. P. J. Abdul Kalam 2002 • Pratibha Patil 2007 • Pranab Mukherjee 2012 • Ram Nath Kovind 2017 • Droupadi Murmu 2022

Capsae cognatae: Primi ministri Indiae