Manus

Manus (-us, f.) est distale organum prehensile multis digitis praeditum ad finem antebracchii vel antemembri? primatum sicut hominum, panum, et lemuroideorum situm.

Palmaris et dorsalis manus dextrae humanae aspectus
Imago manus humanae per radios X picta
Manus, adumbratio Hugonis Heikenwälder
Tupaia javanica in manu Hominis sapientis sedet.

Ut omnia membra manus ex ossibus, ligamentis, musculis, arteriis, venis, vasis lymphaticis constituta est. Ut etiam in pedibus omnibus digitis singuli ungues sunt.

Ossa manus

Manus, quae in carpum, metacarpum, et quinque digitos dividi potest, in viginti octo ossibus consistit.

Carpus

Metacarpus

  • Metacarpus constitutus est a quinque ossibus, quae ossa metacarpalia appellantur, ab I ad V enumerata.
    • duo ossa sesamoida

Digiti manus

  • Constituti sunt digiti quinque manus ex ossibus phalangibus vocatis: digiti primus (I) e binis, ceteri autem, ab II ad V enumeratis, e ternis ossibus: phalange proximali, phalange media, et phalange distali; pollici autem soli phalanx media deest.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad manum spectant.
  • Anatomia manus apud Societatem Americanam chirurgiae manus (Anglice)
Membrum superius hominis

Membrum superius  • cingulum pectorale  • axilla  • brachium  • cubitus  • antebrachium  • manus