Cancer (morbus)

Vide etiam paginam discretivam: Cancer (discretiva)

Cancer (vide partem de vocabulo) est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymaticus (sarcoma). Si rare carcinoma et sarcoma una consistant, carcinosarcoma dicitur.

Carcinoma planoepitheliale keratodes laryngis

Magna cancrorum pars metastases gignit, id est novum tumorem (qui Latine etiam filius dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est uniuscuiusque tumoris peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossibus, cancer colorectalis in iecore, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.

Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus cancri, quae augent et organis ad vivendum necessariis nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumor cachexia vel sepsis.

Etiam animalia floraque a cancro infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurorum cancro affecta inventa sunt.

Disciplina medica cancri studio, diagnosi, therapiae, praeventioni dicata oncologia appellatur.

De vocabulo

Latinitate antiqua cancer plerumque cancrum crustaceum significans, deinde ad ulcus, gangraenam, vel tumorem malignantem translatum est, quia venae tumidi ulceris pedibus cancri erant similes.[1] Exempli gratia, Aulus Cornelius Celsus cancrum inter "genera in quibus noxa corpori est": "cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro".[2] Vocabulum Graecum carcinoma (καρκίνωμα) eodem senu adhibitum est. Nunc in lingua Latina medica cancer morbum divisionis cellularum immoderatae, vel tumores, morbi symptomas, significat.

Cancer est nomen secundae declinationis (genetivus: cancri).

Aetiologia

Carcinoma pulmonis

Origo cancri non semper nota est, sed frequentia cancri cum aetate crescit; causae primae sunt etiam fistularum nicotianarum fumi suctus, modus vivendi resque nocentes, propensio ad morbum apud consanguineos nec non infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1), nonnulli parasiti).

Multae species cancri sunt, e.g. melanoma malignum, cancer prostatae, et cetera. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest; vide, e.g., tabulam de crebritate cancri in Germania anno 2002:

viresfeminaeSumma
Membrum affectumdiagnosticatimortuidiagnosticatimortuidiagnosticatimortui
Omnia218 250109 631206 00099 945424 250209 576
Pulmones32 55028 74212 45010 39045 00039 132
Intestinum35 60014 01435 80014  85471 40028 868
Cancer mammae??55 15017 78055 15017 780
Pancreas605061036600671612 65012 819
Stomachus11 20066128250577619 45012 388
Prostata48 65011 42248 65011 422
Sanguis: Leuchaemia550035084750336910 2506877
Renes10 30038196400256016 7006379
Ovarium9950591099505910
Vesica urinaria18 85034327100201925  9505451
Nodi lymphacei : Non-Hodgkin-Lymphoma585027086250271312 1005421
Os et Pharynx78003713260098611 4004699
Oesophagus370034761050104747504523
Uterus11 350267811 3502678
Cutis: melanoma malignum600011377700107313 7002210
Cervix uteri6500176365001763
Larynx2800138245020132501583
Glandula thyreoidea130025028005254100775
Sanguis: Morbus Hodgkin9001628501691750331
Testes43501934350193

Cancri modi

Epithelioma basocellulare est tumor semimalignus

Cancer malignus a cancro benigno differt. Cellulae tumoris maligni textum propinquum penetrant et destruunt metastasesque per vasa sanguinea vel vasa lymphacea formant.

Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum tumoris semimaligni est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum penetrat destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.

Carcinoma secundum partitionem TNM discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphacei affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.

Signa cancrum generalia

Signa cancrum destinata sex sunt[3]:

  • Signa crescendi continuare
  • Suppressores (inhibitores) crescendi evadere
  • Invasionem metastasemque (ingressionem in cellulas) incitare
  • Immortalitatem replicativam licere
  • Angiogenesem (generationem vasorum sanguineorum novorum) inducere
  • Apoptosi (morti cellularum programmatae) resistere


Therapia

Cancer, qui tempori cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.

Praecipuae cancri formae curandae sunt chirurgia, id est tumoris et nodorum lymphaceorum propinquorum amotione, et chemiotherapia, id est per medicamenta et radiotherapiam, qua cellulae aegrae radiatione necantur. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad cancrum spectant.

Notae

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.