Cancer vesicae

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cancer vesicae accurate carcinoma urotheliale vesicae est morbus accurate cancri species, quae vesicam urinariam attingit.

Cancer intra vesicae volumen situs

Indicia vel symptomata possunt esse imprimis haematuria (sanguis in urina), praeterea dysuria (dolor mictione ineunte), pollakisuria (mictio frequentior), tardius dolor dorsi inferioris.

Diagnosis per urinanalysi plus alia examina medica facta est.

Fumatio ad periculum cancri vesicae addere queat.

Anatomia pathologica macroscopica

Classificatio TNM

Classificatio TNM vesicae urinariae, hic magnitudinis tumoris (T)

Classificatio TNM Tumoris magnitudinem (T), Nodorum lympathicorum affectio (N), Metastasis organorum remotorum (M) describit[1]. "0" ulli symptomatis amissio indicat:

  • T0 — nullum indicium tumoris vesicae
  • N0 — nulla metastasis nodorum lymphaticorum regionalium pelvis
  • M0 — nulla metastasis remota (i. e. nulla metastasis organorum remotorum)

Anatomia pathologica microscopica

Cancri vesicae cellulae in microscopio visae

Genetica pathologica

In centesimae viginti hominum mutationes geneticae inveniuntur. Ex multitudinibus genorum affectorum adhuc subtypi expressionis quinque descripti sunt: neuronalis, basalis (squamosus), luminalis, luminalis et infiltrans, luminalis et papillaris[2].

Gena cum cancro vesicae nexa sunt: FGFR3, TP53, PIK3CA, KDM6A, ARID1A, KMT2D, HRAS, TERT, KRAS, CREBBP, RB1, TSC1[3].

Therapia

Therapia variis modis adhibetur, ut per resectionem transurethralem, instillationes intravesicales, cystectomiam, chemotherapiam, therapiam multimodalem et organum conservantem.

Chemotherapia

In cancros vesicae tractandis Cisplatinum est substantia chemotherapeutica una cum aliis substantiis commendata[4].

Notae

Nexus externus

  • Institutum nationale cancrum de cancro vesicae (Anglice)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cancrum vesicae spectant (Bladder urothelial carcinoma, Urinary bladder cancer).

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!