Capricornus (constellatio)

Capricornus[1] est constellatio zodiaci in caelo nocturno. Sol nunc hieme (a.d. XIII Kal. Februarias ad a. d. XIV Kal. Martias) in Capricorno versatur. Antiquis autem temporibus erat in solstitio (a. d. XII Kal. Ianuarias) in Capricorno. Capricornus nomen suum dedit etiam signo zodiaco Capricornus.

Forma constellationis.

De forma constellationis

Constellatio Capricorni inter clarissimas constellationes zodiaci habetur; post Cancrum secundum tenet locum. Stellae eius lucidissimae α et δ et ω Capricorni triangulum formant. Noli hoc triangulum confundere cum triangulo ex α Cap et β Aqr et ι Aqr formato, quod magis ad septentrionales spectat potiusque videri potest.

  • Facillime repertu est β Cap, quae sita est in axi capitis Aquilae. Quae stella caput capricorni habetur, et vicina quaedam parva 3° ad septentrionalis versa, α Cap, apicem cornus significat.
  • In linea ab illis duabus stellis formata, 10° ad meridiem versae, duae stellae coniunctae inveniuntur, nempe ψ et ω Cap.
  • Ab hac directione ad occidentem versus quadriangulum satis lucidum invenies, quod ad partes infra caput spectat: θ, ι, γ, denique δ Cap, lucidissimam, quae initium caudae significat.

Triangulum (mag 4) tantum bona condicione videri potest. α et β Cap duo cornua Capricorni formare dicuntur.

Stellae

Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Capricorni.
StellaMagnitudo
Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
genus
spectrale
Deneb Algedi (δ Cap)2,852,4938,57A5m F2 (IV)
Dabih (β Cap)3,05-2,07344A5:n
Secunda Giedi (α2 Cap)3,580,97109G6/G8 III
Nashira (γ Cap)3,690,54139A7 III:mp...
ζ Cap3,77-1,66398G4 Ibp...
θ Cap4,080,65158A1 V
ω Cap4,12-2,3629K4 III
ψ Cap4,133,348F5 V
ι Cap4,280,18216G8 III
24 Cap4,49-1,53523K5/M0 III
36 Cap4,50,8179K0 III
Prima Giedi (α1 Cap)4,75-1,87687G3 Ib
Alshat (ν Cap)4,770,16272B9 IV
ρ Cap4,772,3799F3 V
η Cap4,821,39158A5 V

N. b.: Mumeri a mensuris satellitis Hipparcos dependent.

Data Capricorni constellationis
NomenCapricornus
GenetivusCapricorni
AbbreviatioCap
Area414 gradus quadrati
ordo: 40
Ascensio recta21° 1'
Declinatio20° 14'
Videri potest inter+60° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3
?
Stellae magnitudinis < 5,5?
Stella lucidissima
- Magnitudo
Deneb Algedi (δ Cap)
2,85
Constellationes
finitimae

Historia

Haec constellatio iamiam ab antiquissimis temporibus nota est, quae iam in tabellis cuneiformibus Babylonicis ante 3000 annos scriptis memorata est.

Capricornus in mythologia Graeca nonnumquam identificatus? est cum Amalthea, quae capra Dia (id est Iovem) sicut filium alebat. Alii eum Panem fuisse dicebant qui monstrum Typhona fugit. Neptunus ille planeta in hac constellatione inventus est ab astronomo Germano Iohanne Gallo iuxta Deneb Algedi (δ Cap) ante diem 9 Kalendas Octobris anno 1846.

Bibliographia

Notae

Nexus externi

Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul


🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes