Dolor

Dolor est molesta sensus animique passio, cum aut cum quo verae aut futurae laesionis textus simili sit iuncta.[1] Dolor corporis fit, cum stimulus quidam textibus nocuit, sed detrimentum textus non semper dolorem affert. Non enim sentitur dolor, nisi sunt receptoria ad dolorem experiendum apta. Quae receptoria cum aliis tum cartilagini articulari, materiae cerebri, broncho desunt.

Mulier dolorem patitur inter iniectionem medicam.

Primus doloris gradus in systemate nervoso fit, ubi receptoria ad stimulum respondent. Quo facto nuntius doloris per neurona ad eas systematis nervosi centralis partes, in quibus dolor sentitur, transmittitur. Etiam fieri potest, ut dolor in systemate nervoso mutetur. Denique dolor in cerebro sentitur. In acerrimo impetu doloris nihil aliud in conscientia morari potest.

Scientia disciplina in parte medica, quae dolorem, effectus eius manifestos tractationem studet, nominatur algologia, eius munus principale procuratio doloris est.

De dolore acuto et chronico

Exemplo utamur homine, qui forte manu focum calidum adtigit. In cute sunt receptoria caloris, quae nuntium in medullam spinalem transmittunt et, antequam in cerebrum pervenisset hic nuntius, iam manus de foco ablata est. Mox deinde aliquid accidisse percipit cerebrum, quod hoc factum in complexu rerum praeteritarum ponit: quid acciderit et cur, quaeritat. Denique consilium capit apposite faciendi. Hoc loco iam de foco ablata est manus. Sed nihilo minus operae pretium erat manum in aquam gelidam immergere ad dolorem mitigandum ac, ne fiat ambustio, prospiciendum. Nam provisum est evolutione, ut, si venerit grave trauma, praesto sit spatium temporis (fortasse semihorae spatium) quo dolor plus minusve aberit. Ubi aegrotus in tuto se esse sentit, etiam dolorem sentire incipit.[2]

Anxietas sensum doloris auget, itaque fieri potest, ut functio monitoria doloris evanescat. Quomodo feratur dolor, non solum ex genere detrimenti sed etiam ex aegroti ad calamitatem adfectione pendet. Si aegrotus (verbi causa) ex medico nosocomove sciat incommodum mox transiturum esse, ea cognitione iam mitigari potest dolor. Sed dolor neuropathicus, qui ex primaria laesione periphericae centralisve systematis nervosi oritur, qualitatem vitae magnopere reducere potest.[3]

Machinatio

Systemati nervoso facultas stimulos dolorosos cognoscendi et interpretandi est, quae nociceptio ("detrimentum sentire") nominatur[4]. Nociceptioni ita structurae nociceptiva circumpositae sunt:

  • Receptoria peripherica, nociceptores, nervorum sensoriorum
  • Nervi sensorii nociceptivi — Fibrae typorum III et IV (secundum Lloyd et Hunt, sive fibrae Aδ et fibrae C secundum Erlanger et Gasser)
  • Medulla spinalissystema anterolaterale: tractus spinocerebellaris posterior et tractus spinocerebellaris anterior
  • Cerebrum — diversae regiones ut formatio reticularis, lemniscus lateralis, thalamus, gyrus cinguli, amygdala, insula, cortex praefrontalis medialis (PFCm)[5].

Secundum originem doloris distinguuntur:

  • Dolor corporeus — de textibus non neuronalibus extra viscera
  • Dolor visceralis — de visceris
  • Dolor neuropathicus — de nervis sensoriis
  • Dolor psychogenicus — de systemate nervoso centrali (non corporaliter, quia cerebrum receptoria nociceptica non habet)
  • Dolor psychologicus - de mente

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Beniczky, S.; Tajti, J.; Tímea Varga, E.; Vécsei, E. (2005) Evidence-based pharmacological treatment of neuropathic pain syndromes. Journal of Neural Transmission 112 (6): 735–49.
  • Kalso, E.; Haanpää, M.; Hamunen, K.; Kontinen, V.; Vainio, A. (ed. 2018) Kipu ['Dolor'] Editio quarta et renovata. Duodecim.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad dolorem spectant.