Domitus

Domitus est ratio qua species animalium arte humana ad potestatem humanam adsuescuntur. Domitus proprietas est quippe artificiosa ab hominum electione. Aliquae species, sicut Elephas maximus, cuius permulti singulariter sunt animalia labori diutissime dicata, haud "domita" habentur quia sub potestate humana plerumque non alita sunt, quamquam saepe mansuefiunt. Homines animalia domita ob multas causas curaverunt: ut cibum et pretiosas merces (sicut lanam, gossypium, vel sericum) producant, ut multis modis laborent (ut hominibus resque transportent et tutentur), ut se et pecus protegant, ut voluptatem dent (sicut et plantae ornamentales), et pro investigationibus scientificis (velut indagationes curae quorundam morborum). Animalia ob sodalitatem domi mansuefacta appellari possunt animalia domestica seu dilecta, atque causá cibi vel laboris animalia domesticata seu domita.

Canes et oves fuerunt inter prima animalia mansuefacta.

Plantae cultae praecipue causa dilectationis aestheticae in domo et circa domum saepe ornamentales appellantur; mansuefactae autem plantae quae pro copiis cibi adhibentur "fruges" usitate appellantur. Discrimen fieri potest inter plantas cultas quae homines cogitate ob proprietates optabiles mutaverunt aut legerunt (vide cultigenus, cultivarietas) et plantas silvestres quae sine mutatione in hortos aut viridaria removentur ibique coluntur.

Domitus animalium

Tempora locique primi domitus

AnimalAnnus a.C.n.Locus
Canis lupus familiaris15000[1]Asia Orientalis et Africa
Ovis aries9000 ad 11000[2][3]Asia Meridio-Orientalis
Capra10000[4]Iran
Sus scrofa domestica9000[5]Asia Occidentalis, Sina
Bos taurus8000[6][7]Subcontinens Indicus, Asia Occidentalis, Africa sub-Saharana
Feles7500[8]Cyprus et Asia Occidentalis
Gallus6000[9]Subcontinens Indicus, Asia Meridio-Orientalis
Cavia porcellus5000[10]Peruvia
Equus asinus5000[11][12]Aegyptus
Anas platyrhynchos4000Sina
Bubalus bubalis4000India, Sina
Equus caballus4000[13]Eurasian Steppes
Camelus dromedarius4000Arabia
Lama glama3500Peruvia
Bombyx mori3000Sina
Tarandrus3000[14]Russia
Columba livia3000Basin Mediterranea
Anser anser domesticus3000[15]Aegyptus
Camelus bactrianus2500Media Asia
Bos grunniens2500Thibetum
Bos javanicusSaeculo ignotoAsia Meridio-Orientalis, Iava
Bos gaurus frontalisSaeculo ignotoAsia Meridio-Orientalis
Vicugna pacos1500Peruvia
furo1500Europa
Cairina momelanotusSaeculo ignotoAmerica Meridionalis
NumididaeSaeculo ignotoAfrica
Cyprinus carpioSaeculo ignotoAsia Orientalis
Gallopavo domestica500Mexicum
Carassius auratusSaeculo ignotoSina
Oryctolagus cuniculus1600Europa

Circulus alter

AnimalClassisOrdoTempusLocus
Bos primigenius indicusArtiodactylaMammalia8000 BCEIndia
ApisHymenopteraInsecta4000 BCEMulti loci
Elephas maximusProboscideaMammalia2000 BCECivilizatio Vallis Indi
Dama damaArtiodactylaMammalia1000 BCEBasin Mediterranea
Pavo cristatusGalliformesAves500 BCEIndia
Streptopelia risoriaColumbiformesAves500 BCEAfrica Septentrionalis
Coturnix japonicaGalliformesAves1100–1900Iaponia
Serinus canariaPasseriformesAves1600Canariae, Europa
Aix galericulataAnseriformesAvesIgnotumSina
Cygnus olorAnseriformesAves1000–1500Europa

Exempla domitus hodierni

AnimalOrdoClassisTempusLocus
Rattus norvegicus (varietas fancy rat)RodentiaMammalia1800sBritanniarum Regnum
VulpesCarnivoraMammalia1800sEuropa
Neovison vison, Mustela lutreolaCarnivoraMammalia1800sEuropa
Melopsittacus undulatusPsittaciformesAves1850sEuropa
Nymphicus hollandicusPsittaciformesAves1870sEuropa
Taeniopygia guttataPasseriformesAves1900sAustralia
CricetinaeRodentiaMammalia1930sUnited States
Vulpes vulpes domesticaCarnivoraMammalia1950sUnio Sovietica
Ovibos moschatusArtiodactylaMammalia1960sUnited States
Elaphe guttataSquamataReptilia1960sCivitates Foederatae
Python regiusSquamataReptilia1960s
Gromphadorhina portentosaBlattodeaInsecta1960s
CervusArtiodactylaMammalia1970sNova Zelandia
ErinaceinaeErinaceomorphaMammalia1980sCivitates Foederatae
Petaurus brevicepsDiprotodontiaMammalia1980sAustralia
MephitidaeCarnivoraMammalia1980sCivitatum Foederatarum
Potos flavusCarnivoraMammaliatempus incertumMedia America

Animalia olim mansuefacta

Nonnullae species dicuntur mansuefactae fuisse, sed non iam mansuetae sunt, aut quia eae sunt exstinctae, aut quia earum forma domita non exstat. Exempla sunt Bassariscus astutus, Bos aegyptiacus, elephantes Africanus et Asianus (vide Elephas belli), Puma yagouaroundi, et Strigops habroptila.

Hybridae

Multa horum nominum sunt portmanteaux Anglici.

  • Alpaca (DNA monstrat hoc animal esse hybrida Lamae glama et Vicugnae vicugna)
  • Beefalo
  • Cama (animal)
  • Chausie
  • Cheetoh
  • Coydog
  • Dzo
  • Feles Bengalensis
  • Hinny
  • Huarizo
  • Iron Age Pig
  • Mulus
  • Savanna (feles)
  • Sheep-goat
  • Tiglon
  • Wolfdog
  • Wolphin
  • Yakalo
  • Zeedonk
  • Zetland
  • Zorse
  • Zony
  • Zubron

Nexus interni

  • Indices et series temporis
    • Index animalium domesticorum
    • Index plantarum domesticarum
  • Commentarii
    • Animalia militaria
    • Commutatio Columbiana
    • Domitus equi
    • Domitus leonum
    • Evolutio experimentalis?
    • Feritas
    • Horticultura
    • Hybrida
    • Pollutio genetica
    • Res rustica

Notae

Nexus externi