Mamma

Mamma
Mamma lacte repleta mulieris gravidae
Arteriaarteria thoracica interna
Venavena thoracica interna

Mamma[1] est superior trunci Primatum regio ventralis, in utroque latere sita. Mamma feminea glandulam mammariam continet, quae lac ad infantes alendos excernit.

Topographia mammarum: corpus glandulare, papilla, areola, sinus inframammarius.

Marum et feminarum mammae ex eisdem texturis embryologicis crescunt; tempore autem pubertatis hormonta feminea, praecipue oestrogena, auctum mammarum promovent, quod in maribus ob maiorem testosteroni copiam non fit.

Pars similis in aliis mammalibus uber appellatur, quamquam in textis Latinis unum vocabulum pro altero usurpatur.

Anatomia macroscopica

Anatomia mammae:
1. Thorax
2. Musculus pectoralis maior
3.Lobus glandulae mammariae
4. Papilla mammaria
5. Areola mammae
6. Ductus lactiferi
7. Corpus adiposum mammae
8. Cutis.

Providentia vascularis

Arteria thoracica interna mammam sanguine arteriali irrigat.

Mammarum systema lymphaceum

Conferatur pagina principalis Systema lymphaceum.

Incrementum mammarum

Diagrammate Tanneriano depinguntur quinque gradus secundariorum signorum sexualium.

In embryonibus primordia glandularum mammariarum feminearum atque masculinarum ex ectodermate proveniunt. Circa pubertatem puellarum glandula hormontibus ad crescendum excitatur. Qui processus diagrammate Tanneriano describi potest. Graviditatis et lactationis temporibus glandula partes suas tuetur.

Cum aetate forma mammae mutatur. In adulescentibus maxima pars mammarum in textu conexivo constat. Deinde, a tricesimo fere aetatis anno, mammae textu glandulari crescente mollescere solent. Cum menses steterunt, glandularis et conexivus textus mammarum minuuntur. Quibus texturis aliqua ex parte adipe compensatis mammae magnitudine firmitateque dilabuntur. Denique in senectute etiam adeps tabescit.

Asymmetria

Mammae mulierum usque ad 25 centesimas continuam asymmetriam aspectabilem exhibent.[2][3]

Anatomia microscopica

Glandulae mammariae parietis thoracicae anterioris glandulae sudoriferae apocrinae tubuloalveolares videntur.[4] Inveniuntur sub microscopio in mammae sectione alveoli mammarii, ductus lactiferi, lobuli, lobi, velut adipocyti et cellulae myoepitheliales. In areolae glandulae areolares locatae sunt.

Examina medica

Morbi mammarum

Internoscimus mutationes benignas atque malignas: inter benignas numerantur mastitis, mastodynia, mastopathia, cystae mammarum, fibroadenomata, papylomata ductorum lactioferorum, hypertrophia mammarum hormonis effecta.Morbus malignus mammarum est cancer mammae.

Cancer Mammae

Conferatur pagina principalis Cancer mammae.

Symbolismus

Nonnullis iconographiae Christianae operibus mulieres depinguntur mammas suas in manibus aut in patella ferentes, quod eas mammis exsectis mortuas esse martyres significat; exemplum huius generis mortis est Agatha Catanensis.

Striae distentionis in cute mammae morantes.
Septem gradus ptosis mammarum.
Augmentatio mammae: ante sectionem chirurgicam (a laeva) et post operationem (a dextra).
Deminutio mammae: ante sectionem chirurgicam (a laeva) et post operationem (a dextra).
Mulier Namibiensis vittam et lumbare gerit, ex more mammas nudas habens.

Mammae in operibus artis

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Ayalah, Daphna, et al. 1983. Brüste: Frauen sprechen über ihre Brüste und ihr Leben. Berolini: Courage Frauenbuchverlag. ISBN 3-921710-03-0.
  • Broer, Karl-Heinz, et al. 2001. Die weibliche Brust: Vorsorge, Schutz, Gesundheit und Schönheit. Coloniae: Verlag Neuer Honos. ISBN 3-8299-5546-4.
  • Fontanel, Béatrice. 1997. Corsets et soutiens-gorge: l'épopée du sein de l'Antiquité à nos jours. Lutetiae: Éditions de La Martinière. ISBN 2-7324-2354-8.
  • Hollander, Anne. 1993. Seeing through Clothes. Berkleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-08231-1.
  • Kaufmann, Jean-Claude. 2001. Corps de femmes, regards d'hommes: Sociologie des seins nus. Lutetiae: Éditions Pocket. ISBN 2-266-10980-4.
  • Latteier, Carolyn. 1998. Breasts: The Women's Perspective on an American Obsession. Haworth innovations in feminist studies. Novi Eboraci, Londinii: Routledge. ISBN 0-7890-0422-4.
  • Lemonier, Marc. 2017. Histoires de seins. Éditions Jourdan.
  • Love, Susan. 1996. Das Brustbuch: Was Frauen wissen wollen. Monaci: Limes. ISBN 3-8090-3003-1.
  • Monestier, Martin. 2001. Les seins: Encyclopédie historique et bizarre des gorges, mamelles, poitrines, pis et autres tétons, des origines à nos jours. Cherche midi éditeur.
  • Morris, Desmond. 1967. The Naked Ape: A Zologist's Study of the Human Animal. Canada: Bantam Books.
  • Olbricht, Ingrid. 1989. Die Brust: Organ und Symbol weiblicher Identität. Rowohlt, Reinbek. ISBN 3-499-18525-3.
  • Olbricht, Ingrid. 2002. Brustansichten: Selbstverständnis, Gesundheit und Symbolik eines weiblichen Organs. Berolini: Orlanda Frauenverlag. ISBN 3-929823-93-4.*Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 978-0-86358-400-8.
  • Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 0-86358-400-4.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad mammas spectant.