Mantodea
Mantodea sunt insectorum ordo cui sunt fere 2400 specierum et 430 genera, in quindecim familias digesta. Maxima ordinis familia est Mantidae. Mantodea per orbem terrarum locos temperatos tropicosque habitant. Caput triangule oculis tumentibus habent, in collo flexili sustentum. Corpus longum aut habet aut non habet alas, sed omnia Mantodea habent crura anteriora extensa, ad praedem capiendam ac tenendam accommodata. E statu recto et cruribus anterioribus complicatis, gestui precatoris similibus, genus Mantis (Graece μάντις 'vates') et species Mantis religiosa nominata sunt, unde et nomen Mantodea formatum est.
Subclassis : Pterygota
Infraclassis : Neoptera
Superordo : Dictyoptera
Ordo : Mantodea
Burmeister, 1838
Amorphoscelididae
Chaeteessidae
Empusidae
Eremiaphilidae
Hymenopodidae
Iridopterygidae
Liturgusidae
Mantidae
Mantoididae
Metallyticidae
Sibyllidae
Tarachodidae
Thespidae
- Mantearia
- Mantoptera
Nexus interni
Nexus externi
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
- De Mantodeis in situ BugGuide
- Mantis Study Group, societas quae Mantodea investigat