Michael Montanus

Michael Montanus[1][2] (Francogallice plene Michel Eyquem de Montaigne; natus die 28 Februarii 1533; mortuus Sancti Michaelis in oppido die 13 Septembris 1592) fuit scriptor moralisticus in lingua Francogallica. Eius autem lingua prima erat Latina: pater enim Latine tantum more humanistarum educavit. Auctor fuit commentatiunculorum philosophicorum scepticorum, quae ipse appellavit essais, scilicet 'experimenta, conata (vel conatus), tentamina, pericula'.[3] De fama librorum trium ab illo conscriptorum novus sensus venit verbi essai, qui nunc Latine 'commentatio' vel Graece 'progymnasma' sonat.

Michael Montanus a Thoma de Leu pictus

Montanus multos auctores Occidentales maximi momenti recte movit, inter quos Franciscus Bacon, Renatus Cartesius,[4] Blasius Pascalis, Ioannes Iacobus Russavius, Albertus Hirschman, Gulielmus Hazlitt,[5] Radulphus Waldo Emerson, Fridericus Nietzsche, Stephanus Zweig, Ericus Hoffer,[6] Isaac Asimov, et fortasse etiam ultimi Gulielmi Shakespearii ludi scaenici.

Montanus aut Burdigalae natus est[7] aut in castello familiae Montani[8] iuxta oppidum Sancti Michaelis hodie Saint-Michel-de-Montaigne appellatum.

Asteroides 8890 Montaigne in eius honorem nominatus est.

Opera

  • 1569 : La theologie naturelle de Raymond Sebon; traduite en françois par messire Michel, seigneur de Montaigne
  • 1571 : La mesnagerie de Xénophon [etc.] traduict ... par Estienne de la Boétie; liber a Montaigne editus in quo publicavit "Discours sur la mort de feu M. de la Boëtie"
  • 1580 : Essais: libri 1 et 2. Burdigalae
  • 1588 : Essais: libri 1-3. Lutetiae
  • 1774 (Meusnier de Querlon, ed.) : Journal du voyage de Michel de Montaigne en Italie par la Suisse et l'Allemagne en 1580 et 1581 ("Commentaria itineris in Italiam per Helvetiam et Germaniam"). 2 voll. Romae (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books)

Notae

Bibliographia

  • Maurice Rat, ed., Montaigne: Essais. Lutetiae 1962. 2 voll.
  • Jacobi Bruckeri [Johann Jakob Brucker] Historia critica philosophiae. Lipsiae, 1744. Tomus 4, pars altera, p. 723 (Latine)

Nexus externi