Muta bilabialis surda

Muta bilabialis surda est consonans, cuius symbolum IPA est p minuscula. Itaque [p] littera simplici ea mutarum bilabialium surdarum species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est, cum aliae rariores videlicet species signis diacriticis additis notentur. Consonantes huius generis sunt

  • modo articulandi mutae, quia impetus aëris omnino impeditur in meatu vocali;
  • loco articulandi bilabiales, quia ambo labia phono articulando operantur;
  • phonatione surdae, quia impetus aëris chordis vocalibus non vibrantibus meat.

Mutae bilabiales surdae sunt insuper consonantes orales, quia ex ore eduntur, et pulmoneae, quia aeris impetus e pulmonibus (potius quam glottide aut ore) egreditur.


IPADescriptioSpecimen
LinguaOrthographiaIPASensus
pMuta bilabialis surdaLatinapastor['pa:stor]
Muta bilabialis surda aspirataGraecaφίλος['ilos]'amicus'
Muta bilabialis surda palatalizataRussicaПётр[otr][1]'Petrus'
Muta bilabialis surda labializataPonapeanapwoud[oʷt][2]'maritus'
Muta bilabialis surda detentaAnglicastop[stɑ]'sistere'
Muta bilabialis surda semisonaAnglicapopple[pʰɑəɫ]'bullire'
Muta bilabialis surda eiecticia


Notae

Bibliographia

Vicina