Oedema

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Oedema
Cognitores
Disciplina medicageneralis
ICD-10R60
Rationes clinicae
Odema praetibiale
Oedema praetibiale retentione accumulationeque liquoris extravasalis in textu. Digito cutem imprimendo (sinistre) liquor intra cutem vicinam demovitur, detrahendo (dextre) quidem restat cavum, quia liquor, qui circumiacet, non crebro removitur,
PathologiaDiapedesis liquoris
SymptomataTumescentia textuum
TherapiaDiuretica,
Glucocorticoida

Oedema (-atis, n.) (ICD-10: R60) est textus biologici tumescentia retentione accumulationeque liquoris ex vasibus sanguineis causa. Odemata in variis organis observari potest, ut oedema in crure, iuxta fracturas ossium, una cum cirrhosse hepatis, iuxta tumores cerebri (oedema cerebralis), atque oedema pulmonum.

Intra cutem oedemata pondus augere possunt, tumorem vel tumescentiam facere, calorem localem causare, in parte dolorem contrahere[1].

Morbi, qui oedema perficiant, possunt esse:

  • Insufficientia venosa
  • Insufficientia cordis
  • Nonnulli morbi renium
  • Multitudo proteinorum sanguineorum diminuta
  • Morbi iecoris
  • Morbi pulmonum graviores

Etiam tractatio medica oedemata perficere queant, per exemplum

  • Liquor per catheterem intravasalem excessive administrando[2]

Etymologia

Verbum oedema de origine Graca, οἴδημα, tumescentia, est.

Pinacotheca

Notae

Nexus interni

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!