Pandemia

Pandemia[1][2] sive pandemius morbus[3] (e verbis Graecis πᾶν 'omne' + δῆμος 'populus') est epidemia cuiuslibet morbi contagiosi in hominibus, quae per magnam regionem percrebrescit, aliquando in nonnullis continentibus aliquando etiam omnem per orbem terrarum; morbus autem endemicus, qui multos homines constanter adficit, non vocatur pandemia. Praeterea, pandemiae influentiae plerumque ab eruptionibus influentiae temporalis differunt. Per historiam humanam sunt nonnullae pandemiae notae, sicut variola et tuberculosis; inter pandemias recentiores sunt SCDI, aut Virus Immunitarii Defectus Humanae (VIDH, Anglice HIV), et pandemia H1N1.

Incrementum mortalitatis pandemiam influentiae anni 1918 omnem per orbem terrarum consecutum est.

Pandemiae exstiterunt omnibus temporibus et in omnibus gentibus. Exempla notissima historica haec sunt:

Transmissio pestis nigrae

Bibliographia

  • Richard P. Duncan-Jones. "The impact of the Antonine plague." In: Journal of Roman Archaeology 9 (1996), 108–136.
  • Meier, M., ed. (2005) Pest. Die Geschichte eines Menschheitstraumas. Stutgardiae: Klett-Cotta. ISBN 3-608-94359-5.
  • Winkle, St. (1997).Geißeln der Menschheit, Kulturgeschichte der Seuchen. Dusseldorpii, Turici: Artemis & Winkler. ISBN 3-538-07049-0.

Notae

Nexus interni

Nexus Externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad pandemiam spectant (Pandemic, Pandemics).

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!