Receptaculum aquae

Receptaculum aquae[1] est constructio hydrotechnica vel lacus structilis artificialis vel piscina maxima, quae flumine mole praecluso vel lacu naturali eodem modo aucto creatur. Duae sunt causae receptaculorum construendorum, electricitas acquirenda (nam hydroelectrificina in molem saepe instruitur) et aquae ad res oeconomicas usus.

Moles et receptaculum aquae Jung Hua Formosae

Cum aqua per molem emitti vel in receptaculo includi possit, aequor receptaculi mutatur. Area ergo receptaculorum multorum, praecipue in planitiebus sitorum, minime constans est. Magnitudo receptaculi non solum secundum aream, sed saepius secundum volumen aestimatur.

Angustiarum Ferry[2] lacus in Missurio flumine, CFA
Ripa Nasser lacus prope Abu Simbel

Index receptaculorum maximorum secundum aream

NomenNatioFlumenArea (chm2)
Lacus VoltaGhanaVolta8500
SmallwoodCanadaChurchill6527
Kuibyshevskoë[3]RussiaVolga6450
KaribaZambia, ZimbabweZambezi5580
BuchtarmenseKazakhstaniaIrtis5490
BratticumRussiaAngara5470
NasserAegyptus, SudaniaNilus5200
PiscarianumRussiaVolga4550
Manicouagan receptaculum anulare, e duobus lacubus aequore sublato formatum, in photographemate spatiali

Index receptaculorum maximorum secundum volumen

NomenNatioFlumenArea (chm3)
KaribaZambia, ZimbabweZambezi180
BratticumRussiaAngara169,3
NasserAegyptus, SudaniaNilus157
Lacus VoltaGhanaVolta148
ManicouaganCanadaManicouagan141,6
GuriVenetiolaCaroni138
ThartharIracaTigris85
CrasnoiarenseRussiaIenisea73,3
ZeienseRussiaZeia68,4

Notae

Bibliographia

  • Index lacuum et receptaculorum orbis terrarum (Anglice)
  • Авакян А. Б. и др. Водохранилища. Moscuae 1987. (Russice)