Vasingtonius Irving

Vasingtonius Irving (natus Washington Irving ; 3 Aprilis 178328 Novembris 1859) fuit scriptor, libellorum scriptor, biographus, rerum gestarum scriptor, et legatus Civitatum Foederatarum. Praecipue pro "The Legend of Sleepy Hollow" ('Legendum Convallis Semisomna') et "Rip Van Winkle" innotuit, fabulis brevibus quorum ambo in libro The Sketch Book of Geoffrey Crayon, Gent. primum apparuerunt. Inter sua opera historica sunt biographiae Georgii Vasingtonii, Olivarii Goldsmith, et Muhammad, atque historiae Hispaniae saeculo quinto decimo, Christophori Columbi, Hispaniae Islamica, et palatii Alhambrae tractantes. Irving legatus Civitatum Foederatarum ad Hispaniam ab 1842 ad 1846 meruit.

Vasingtonius Irving. Daguerreotypus a Ioanne Plumbe factus; exemplar a Matthaeo Brady factum.
Vasingtonius Irving. Pittacium cursuale seriei "Famous Americans," 1940 dispensatum.

Primum apparuit in mundo litterarum anno 1802, cum seriem epistularum in diario Morning Chronicle proferre coepit, nomine falso Jonathan Oldstyle subscriptarum. Postquam ad Angliam navigaverat ad adiuvandum negotium familiare anno 1815, magnopere innotuit ob The Sketch Book of Geoffrey Crayon, Gent. ('Liber adumbrationum Geoffreii Crayon, hominis generosi') annis 18191820 prolatum. Res constanter—et paene semper prospere—per vitam proferebat, et biographiam confecit Georgii Vasingtonii quinque voluminibus prolatam, octo menses ante mortem, anno 76 aetatis suae, in oppidulo Tarreytown Novi Eboraci.

Irving, cum Iacobo Fenimore Cooper, fuit primus scriptor Americanus qui in Europa gratiam populi meruit, et ipse Nathanieli Hawthorne, Hermanno Melville, Henrico Wadsworth Longfellow, Edgaro Allan Poe, aliisque auctoribus Americanis alacritatem scribendi addidit. Admirationi etiam fuit a scriptoribus Europaeis, inter quos Gualterius Scott, Dominus Byron, Thomas Campbell, Franciscus Jeffrey, et Carolus Dickens.

Index operum

Nomen
Annus publicationis
Nomen auctoris
Genus
Letters of Jonathan Oldstyle1802Jonathan OldstyleEpistulae
Salmagundi1807–1808Launcelot Langstaff, Will WizardSatura
A History of New York1809Diedrich KnickerbockerSatura
The Sketch Book of Geoffrey Crayon, Gent.1819–1820Geoffrey CrayonFabulae breves, commentarii
Bracebridge Hall1822Geoffrey CrayonFabulae breves, commentarii
Tales of a Traveller1824Geoffrey CrayonFabulae breves, commentarii
A History of the Life and Voyages of Christopher Columbus1828Washington IrvingBiographia, historia
Chronicle of the Conquest of Granada1829Fray Antonio Agapida[1]Historia romantica
Voyages and Discoveries
of the Companions of Columbus
1831Washington IrvingBiographia, historia
Tales of the Alhambra1832The Author of the Sketch BookFabulae breves, periegesis
The Crayon Miscellany[2]1835Geoffrey CrayonFabulae breves
Astoria1836Washington IrvingBiographia, historia
The Adventures of Captain Bonneville1837Washington IrvingBiographia, historia romantica
The Life of Oliver Goldsmith1840
(retractatus 1849)
Washington IrvingBiographia
Biography and Poetical Remains
of the Late Margaret Miller Davidson
1841Washington IrvingBiographia
Mahomet and His Successors1850Washington IrvingBiographia
Wolfert's Roost1855Geoffrey Crayon
Diedrich Knickerbocker
Washington Irving
Biographia
The Life of George Washington (5 volumina)1855–1859Washington IrvingBiographia
Vasingtonius Irving. Effigies a Ioanne Wesley Jarvis picta, 1809.
Vasingtonius Irving. Effigies circa 1820, Carolo Roberto Leslie tributa.
Sunnyside ('Latus apricus'), domus Vasingtonii Irving ex 1835, in oppidulo Tarrytown Novi Eboraci.

Adnotationes

Bibliographia

  • Burstein, Andrew. 2007. The Original Knickerbocker: The Life of Washington Irving. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 978-0-465-00853-7.
  • Bowers, Claude G. 1940. The Spanish Adventures of Washington Irving. Cantabrigiae Massachusettae: Riverside Press.
  • Hellman, George S. 1925. Washington Irving, Esquire. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf.
  • Irving, Pierre M. 1862. Life and Letters of Washington Irving. 4 voll. Novi Eboraci: G. P. Putnam.
  • Irving, Washington. 19691986. The Complete Works of Washington Irving. Ed. Rust et al. 30 voll. University of Wisconsin/Twayne.
  • Irving, Washington. 1828. History of the Life of Christopher Columbus. 3 voll. Novi Eboraci: G. & C. Carvill.
  • Irving, Washington. 1829. The Life and Voyage of Christopher Columbus. 1 vol. Novi Eboraci: G. & C. & H. Carvill.
  • Jones, Brian Jay. 2008. Washington Irving: An American Original. Arcade. ISBN 978-1-55970-836-4.
  • Warner, Charles Dudley. 1881. Washington Irving. Riverside Press.
  • Williams, Stanley T. 1935. The Life of Washington Irving. 2 voll. Oxford University Press. ISBN 0-7812-5291-1.

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Vasingsonium Irving spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vasingtonium Irving spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes