Vicipaedia Latina

editio Vicipaediae Latine

Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)

Vicipaedia Latina est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri iam numerum 100 000 paginarum superavit. Hodie 138 922 commentationes et fere 159 usores strenuos habet.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Signum omnium linguarum Vicipaediarum textu Latino ornatum.

Secundum legem a collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam Graeca antiqua, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Antiquissima encyclopaedia Latine scripta: Plinii Naturalis historia (editio anno 1669 edita).

Quid sibi velit Vicipaedia Latina

Signum Vicipaediae Latinae a fine mensis Decembris 2013 usque ad finem mensis Iulii 2014 adhibitum, in quo angelos pusillos pittacium "100 000 paginarum" tenentes videmus.

Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Non solum neque imprimis de rebus antiquis agit, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt, quod lingua Latina utitur in commentationibus conscribendis.

Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas commentationes nostris diebus esse factas lingua, qua nemo iam (aut nondum) utitur patrio sermone, qua perpauci scientiae disciplinas doctrinamque suam exponere solent, qua ne Romana quidem Ecclesia in Dei operibus pronuntiandis satis strenue utitur.

Hofmanni Lexicon Universale, encyclopaedia Latina usque adhuc maxima, anno 1698 edita.

Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:

  • ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
  • ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
  • ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
  • ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
  • quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum melius intellegi videantur.
  • ut exstet vocabularium, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
  • ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
  • quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.

De conventiculo vicipaedianorum

4 Septembris 2010 habitum est Romae primum conventiculum Vicipaediae Latinae et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.

De rebus gestis

Vide etiam: Historia Vicipaediae Latinae

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam Latinam spectant.
Vicipaediae secundum magnitudinem digestae
Insigne Vicipaediae
1,000,000+

Anglica en: · Suecica sv: · Theodisca de: · Nederlandica nl: · Francogallica fr: · Russica ru: · Waray-Waray war: · Italica it: · Hispanica es: · Polonica pl: · Vietnamica vi: · Iaponica ja:

250,000+

Lusitanica pt: · Sinica zh: · Ucrainica uk: · Catalana ca: · Persica fa: · Norvegica (Bokmål) no: · Arabica ar: · Finnica fi: · Hungarica hu: · Indonesica id: · Dacoromanica ro: · Bohemica cs: · Coreana ko: · Serbica sr: · Malaica ms: · Turcica tr:

100,000+

Vasconica eu: · Esperanto eo: · Casachica kk: · Danica da: · Bulgarica bg: · Slovacica sk: · Hebraica he: · Lituanica lt: · Croatica hr: · Slovenica · sl: · Estonica et: · Latina :la: · Volapük vo: · Anglica simplex simple: · Ruthenica Alba be: · Hindi hi:

Selectae minores

Africana af: · Extrematurensis ext:

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes