Aboa

Aboa[1][2] (Finnice Turku, IPA [ˈturku]; Suecice Åbo) est antiquissima Finniae urbs et olim caput, quod nunc est caput provinciae Finniae Occidentalis et regionis Finniae Propriae. Per Aboam fluit Aurajoki fluvius, qui urbem in duas partes dividit, partem orientalem, quae dialecto Aboensi iocose nominatur täl pual jokke ('cis fluvium'), et partem occidentalem, quae autem tois pual jokke ('trans fluvium') vocatur. Aurajoki prope castellum Aboense in mare Balticum influit. Castellum Aboense et ecclesia Cathedralis Aboensis sunt notabilia urbis loca visenda. Cor quoddam Aboae forum mercatorium est, circum quod sita sunt tria pantopolia et Ecclesia Orthodoxa Aboensis. Prima universitas Finnica, a Christina regina anno 1640 Aboae condita, quae Academia Regia Aboensis appellabatur, in Helsingiam post magnum incendium 1827 translata est. Hodie Aboae sunt et Universitas Turkuensis (Finnice Turun yliopisto) et Academia Aboensis (Suecice Åbo Akademi), universitas studiosis Suecice loquentibus dedicata. Aboae urbes vicinae sunt Aura, Lundo, Nousis, Oppidum Sanctae Catharinae, Pargas, Poeytyae, Raesonia, Rusko, Vallis Gratiae, Wirmo.

Wikidata Aboa
Res apud Vicidata repertae:
Aboa: insigne
Aboa: insigne
Civitas: Finnia
Locus: 60°27′5″N 22°16′0″E
Numerus incolarum: 202 250
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Turun kaupunki, Åbo stad

Gestio

Praefectus: Minna Arve
Consilium: Turku city council
Procuratio superior: Finnia Propria

Geographia

Superficies: 245.63 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Parainen, Aura (Finnia), Pöytyä, Mynämäki, Nousiainen, Rusko, Kaarina, Lieto, Raisio, Vallis Gratiae

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Aboa: situs
Aboa: situs
Via Universitatis (Yliopistonkatu) noctu

Anno 2011 Aboa caput culturale Europaeum fuit.

Oppida coniuncta

Alia

Coniunctiones commercii tenet apud urbes:

Pinacotheca

Clari homines Aboae versati

Notae

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 60°27′5″N 22°16′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Situs interretialis Aboae (Anglice, Finnice, Suecice)