Cursus electronicus

Cursus electronicus[2][3] sive cursus publicus electronicus[4] est modus praecipuus quo homines ex anno 1990 epistolas per interrete communicant, protocolo Simple Mail Transfer Protocol (SMTP) annixi. Epistola hoc systemate missa litterae electronicae[5] sive electrogramma (-tis n.)[6][7] nominatur. Quae epistola in capite et corpore consistit. In capite rei titulus aliaeque res de scriptore ostenduntur, et in corpore litterae epistolae ipsius praebentur.

Epistula electronica.
Signum ad, pars omnium inscriptionum cursualium electronicarum protocolli SMTP.[1]

Alius modus quo epistolas, nuntia, notasque electronice communicari possunt est programmatura protocollo annixa, sicut Short Message Service (SMS) aut Multimedia Messaging Service (MMS); exempli causa: textus electronicus, fabulatio electronica, IM, vici, etc.

Inscriptio electrica[8][9] sive inscriptio cursualis electronica[10] nominatur cuiusque inscriptio cursualis, quae in cursu electrico adhibetur. Inscriptiones electronicae nunc formam habent "Iulius.Caesar@imperium.it", ubi "Iulius.Caesar" est pars localis (nomen usoris), @ est symbolum quod 'in, ad' significat, et "imperium.it" est nomen dominii.

Nexus interni

Notae

Bibliographia