Dies Iuvenum Totius Orbis

Dies Iuvenum Totius Orbis, quod ad ambitum internationalem pertinet, sunt series nonnullorum dierum qui celebrabantur antea alternis annis et in praesenti quarto quoque plerumque anno diversis in civitatibus, per quos conventus Catholicus adulescentium iuvenumque amborum sexuum ex omnibus orbis terrarum partibus venientium habetur, cui multa centena milia hominum interesse solent ad fidem suam corroborandam atque ad maiorem universae ecclesiae Romanae sensum acquirendum. Huic conventui et pontifex Romanus adesse solet, atque adulescentes alloqui necnon cum iisdem Deum precari.

Oratio a Communitate Viae Novae parata inter Diem Iuvenum Totius Orbis anno 2005

Annis quibus Dies Iuvenum Totius Orbis internationales non fiunt, Dominicis in Palmis de passione Domini in Civitate Vaticana et in singulis orbis dioecesibus conventus dioecesani iuvenibus dicati habentur, qui inter Dies Iuvenum Totius Orbis item numerantur.

Dies Iuvenum Totius Orbis annis octogenariis saeculi vicensimi a papa Ioanne Paulo II instituti sunt, ac fere sicut nunc habentur disponi coepti sunt.

Index Dierum Mundialium Iuventutis

AnnusDiesPapaUrbsCivitasFrequentiaThema
198415 AprilisIoannes Paulus IIRomaCivitas Vaticana300 000Iubilaeum Redemptionis
198531 Martii300 000Annus Internationalis Iuventutis
198711–12 AprilisBonus AërArgentina1 000 000Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis (1 Io 4, 16)
198910–15 AugustiCompostellaHispania500 000Ego sum via et veritas et vita (Io 14, 6)
199110–15 AugustiCzenstochoviaPolonia1 600 000Accepistis Spiritum adoptionis filiorum (Rom 8, 15)
199310–15 AugustiDenveriumFoederatae Civitates500 000Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant (Io 10, 10)
199510–15 IanuariiManilaPhilippinae5 000 000Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Io 20, 21)
199719–24 AugustiLutetiaFrancogallia1 200 000Magister, ubi manes? — Venite et videbitis (Io 1, 38–39)
200015–20 AugustiRomaItalia3 000 000Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Io 1, 14)
200223–28 IuliiTorontinumCanada800 000Vos estis sal terrae... Vos estis lux mundi (Mt 5, 13–14)
200516–21 AugustiBenedictus XVIColonia AgrippinaGermania1 000 000Venimus adorare eum (Mt 2, 2)
200815–20 IuliiSydneiumAustralia500 000Accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes (Act 1, 8)
201116–21 AugustiMatritumHispania2 000 000Radicati et superaedificati in Christo et confirmati fide (cfr Col 2, 7)
201323–28 IuliiFranciscusUrbs FluminensisBrasilia3 700 000Euntes ergo docete omnes gentes (Mt 28, 19)
201626–31 IuliiCracoviaPolonia2 500 000Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Mt 5, 7)
201922-27 IanuariiFranciscusUrbs PanamensisPanama700 000Ecce anchilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. (Lc 1, 38)

Nexus externi