Grand Theft Auto (series)

Grand Theft Auto ("Vehiculorum Furtus Maximo", saepe brevius GTA) est ludorum computatralium series a Davy Jones et Mike Dailly excogitata,[1] postea a Dan et Sam Houser, Leslie Benzies et Aaron Garbut. Anno 1997 nata, praecipue apud Scoticum negotium Rockstar North (priore nomine DMA Design) programmata, et a Rockstar Games vulgata est. Seriei titulus evenit a grand theft auto, quod e vigilum ore autocineti furtum significat.

Plerumque seriei ludorum fabulae aguntur in fictis ab Americanis regionibus inspiratis urbibus, ut Liberty City, Vice City vel San Andreas, fictis e Novo Eboraco, Miamia, et California meridionali. Primi ludi, duabus mensuris praediti, tribus in urbibus aguntur; alteri autem tribus mensuris praediti in diversis unius urbis locis.

Series propter violentiam et erotismum controversiam suscitavit.

Series anno 1997 a DMA Design coepta est. Anno 2015 denumerantur sedecim ludi, quorum quattuor extensiones atque pluribus lusoribus episodium. Inter histriones et musicos qui vocem seriei personis praebent sunt Ray Liotta, Burt Reynolds, Dionysius Hopper, Samuel L. Jackson, Debbie Harry, Phil Collins, Axl Rose, et Petrus Fonda[2]. Anno 2012 iam 150 millionum unitatum per orbem terrarum vendita sunt[3],[4].

Notae

Nexus externi

Nexus interni

  • Grand Theft Auto I
  • Grand Theft Auto II
  • Grand Theft Auto III
  • Grand Theft Auto: San Andreas
  • Grand Theft Auto IV
  • Grand Theft Auto: The Ballad of Gay Tony
  • Grand Theft Auto: The Lost and Damned
  • Grand Theft Auto V
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes