Lava

Lava (-ae, f.)[1][2] sive rhyax (-ācis, m.)[3] est ardens saxorum liquefactorum massa quam erumpens evomit mons ignifer. Lava, cum prima ex sipunculo[4] vulcanico exsudatur, est liquida maximi caloris: inter 700 °C et 1200 °C (1300 °F et 2200 °F) esse solet. Cum lava sit centies millies aqua viscosior, saxum viscosum potest multa milia passuum defluere priusquam refrigeat et congelascat. Lava sub terra subsidens magma nominatur. Lava solida est saxum igneum. "Effluxus lavicus" solet potius formationem saxi solidi indicare quam liquidae lavae, quae "effluxus lavicus activus" nominatur.

Nomen

Vox lavae dialecto Neapolitanae pertinet, in qua sensu stricto significat rivulum aquae quem praebet mons post imbrem. Verisimiliter fontem habet in verbo Latino quod est labes, nam talis aqua de monte labitur,[5] aut in verbo lavandi, quod aqua cadens montem lavat.[6] Sensum hodiernum huic locutioni primum tribuit Franciscus Seraus, Vesuvium montem inter 14 Maii et 4 Iunii anno 1737 erumpentem describens: fluxum enim igniferae lavae per faciem montis delapsum esse narravit.

Pinacotheca

Nexus interni

  • ʻAʻā
  • Kīpuka
  • Lacus lavicus
  • Lava pulvinosa
  • Pāhoehoe
  • Tubus lavicus

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad lavam spectant.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes