Paeninsula Balcanica

regio, paeninsula

Paeninsula Balcanica,[1] interdum Balcania[2][3] est regio montana Europae austro-orientalis quae inter maria Hadriaticum, Ionium, Aegaeum, Euxinum comprehensa est, fluminibus Danubio, Savo, Corcora subiacens. Nomen origine Turcicum (balkan = 'mons') non ante saeculum duodevicensimum receptum est.

Paeninsula Balcanica sicut nostro tempore delineari solet, maribus Hadriatico, Ionio, Aegaeo, ponto Euxino, fluminibus Danubio, Dravo, Corcora definita

Temporibus recentioribus saeculis a sexto decimo ad undevicensimum, haec regio imperii Ottomanici pars Europaea fuit et deinde huius nomen actualis geo-politicus. Civitates hodiernas Montem Nigrum, Albaniam, Kosoviam, Serbiam, Macedoniam Septentrionalem, Bulgariam, Graeciam, Bosniam, partim Croatiam et Sloveniam necnon Turciam et Romaniam comprehendit.

Civitates

Eadem regio sicut aevo Romano descripta est

Notae

Nexus interni