Sinus Siamensis

Sinus Siamensis,[1] vel Magnus Sinus,[2] vel Ptolemaei Sinus Perimulicus,[3] vel fortasse Sinus Thailandiae[4] tantum, est tenuis sinus[5][6] vel mare marginale in Mari Sinensi Australi occidente meridieque situm, atque inter australia et occidentalia Paeninsulae Indosinensis litora ac septentrionale Paeninsulam Malayanam dimidium finitum. Quod corpus aquae est circiter 800 chiliometra longum, usque ad 560 chiliometra latus, atque eius area superficialis est 320 000 chiliometrorum quadratorum.[7][8] In septentrionibus, occidente, et oriente meridieque a litoribus Thailandiae atque in septentrionibus orienteque a Cambodia et regione deltae Mecon Vietnamiae circumdatur, atque in Mare Sinense Australe in meridie orienteque aperitur.

Tabula geographica collocationem sinus Siamensis monstrat.
Tabula collocationem sinus monstrat.
Una ex balaenopteris in sinu vescitur.
Una ex balaenopteris superficiem ante Bang Tapun penetrat.
Traditionales piscatorum naves ante insulam Ko Tao.

Nomina

Hodiernum sinus nomen Thaiicum est Ao Thai (อ่าวไทย = IPA ʔàːw tʰāj) 'Thai sinus', sed in litteris antiquis Thaiice appellatur Ao Sayam (อ่าวสยาม).[9] Nomen Malaice et Khmerice Teluk Siam et ឈូងសមុទ្រសៀម Chhoung Samut Siem proprie manet. Sinus Vietnamice Vịnh Thái Lan appellatur. Gulf of Thailand, nomen Anglicum, ab Societate Hydrographica Internationali rite appellatur.[10]

Sinus cum Magno Sinu cartographorum Graecorum, Romanorum, Arabium, Persicorum, et Europaeorum Renascentiae plerumque comparatur, antequam Portugallenses exploratores adventi paeninsulam Caudae Draconis a geographicis mundi tabulis saeculo sexto decimo amoverunt.

Insulae

Inter maiores insulas in sinu patentis sunt sequentes.

  • Ko Chang
  • Ko Mak
  • Ko Kut
  • Ko Samui
  • Ko Pha Ngan
  • Ko Tao
  • Ko Phaluai
  • Ko Sichang
  • Ko Lan
  • Ko Phai
  • Ko Khram
  • Ko Samae San
  • Ko Samet
  • Phú Quốc
  • Koh Kong (insula)
  • Koh Rong

Fauna

Inter magna mammalia notabilia quae aquis sinus utuntur sunt Balaenoptera omurai, Sousa chinensis, et Orcaella brevirostris (omnino cetacea) et Dugong dugon.[11][12][13] Praesentia Eretmochelytis imbricatae, speciei testudinis maritimi in periculum addictae atque in aquis Thailandiensibus rarae, mense Ianuario anno 2016 confirmata est.[14]

Notae

Bibliographia

  • Prescott, J. R. V. 1998. The gulf of Thailand: maritime limits to conflict and cooperation. Kuala Lumpur Malaesiae: Maritime Institute of Malaysia. ISBN 983927516X.
  • Rottman, Marcia L. 1976. Euthecosomatous pteropods (Mollusca) in the Gulf of Thailand and the South China Sea: seasonal distribution and species associations. La Jolla Californiae: University of California, Scripps Institution of Oceanography.
  • Strickland, Mark, et John Williams. 2000. Diving & snorkeling Thailand. / Mark Strickland, John Williams. Melburni et Oakland Californiae: Lonely Planet Publications. ISBN 1864502010.
  • UNEP/GEF South China Sea Project. 2007. Reversing environmental degradation trends in the South China Sea and Gulf of Thailand: report: eighth Meeting of the Regional Working Group for the Land-based Pollution Component, Masinloc, Philippines, 6th-9th August 2007. Bancoci Thailandiae: UNEP/GEF South China Sea Project.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Siamensem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 9°30′0″N 102°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия