Taliban

Talibani (Afganice طالبان ṭālibān 'discipuli, supplices'[1][2]), qui alii Taliban seu Talebani[3], sed sese Emiratum Islamicum Afghaniae appellant,[4] sunt factio politica, motus fundamentalis Islamisticusque sectae Deobandi, atque organizatio militaris plerumque in Afgania, ubi bellum (gihad) intra civitatem prospere gerit.[5][6][7] Ex 2016, eorum dux Mawlawi Hibatullah Akhundzada esse creditur.[8][9][10] Eis anno 2021 sunt 200 000 fere bellatorum.[11]

Vigiles Talibani planities Herat in tergo autocineti onerarii circumeant.

Urbs Kandahar incunabula Talibani fuisse dicitur. Coeperunt bellum civile, quod anno 1996 finitum est, a Talibanis capta Cabura capite. De illo tempore, Islamico regimini Sariae fundato Afgania subiecta est, a qua iura mulierum a nonnullis opprimere dicuntur. Taliban Afganiam regebant a Septembri mense 1996 usque ad Octobrem 2001.

Mense Decembri anni 2001, post tromocraticos Impetus 11 Septembris anno 2001 in Civitatibus Foederatis Americae, Consociatio Nationum, internationalis consocietatis a Civitatibus Foederatis Americae ducta, creationi auctoritatem attulit quae Talibanicum regimen delevit et nova democratica gubernatione praesidis Hamidi Karzai favit.

Nuper autem, anno 2021 a mensibus prioribus atque Augusti mensem, increperunt copiae Talibanicae in urbes maximae magnitudinis hominum, etiam Cabulum caput surripientes postquam nonnulla proelia cum Viribus Securitatis Afganiensibus. Adhuc, multa milia hominum aut iam a plaga refugientes in civitates Occidentales ad sese perservandos discederunt.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Talibanos spectant.