Vicimania

Vicimania, nomen est coetus internationalis ad quem confluunt quotannis usores Fundationis Vicimediae.

Signaculum Vicimaniae.
Iacobus Wales, magnus druida Vicimaniae, allocutionem habens anno 2006 in urbe Cantabrigiae in America.
Participes Vicimaniae anno 2009 in urbe Bonaëropolis.
Prandium communiter sumptum, Vicimania, Cantabrigiae Americanorum, anno 2006.

Hac occasione oblata, usores et collatores de generali quaestione Vicimediae inter se colloqui possunt atque mentem communem Vicipedianam construere.

Praecipue colloquia habent de programmatis liberis, de cultura mentis libera, de libertate artium, scientiarumque, atque etiam de operibus liberis et eorum pondere in societatibus hodiernis in quibus omnia venalia prostant.

Coetus iam acti

Vicimaniae coetus acti
SignaculumCoetusDiesLocus
Vicimania 20055.–7. Augusti 2005Francofurtum ad Moenum, Germania
Vicimania 20064.–6. Augusti 2006Cantabrigia (Massachusetta), Civitates Foederatae Americae
Vicimania 20073.–5. Augusti 2007Taipeium, Res Publica Sinarum
Vicimania 200817.–19. Iulii 2008Alexandria, Aegyptus
Vicimania 200926.–28. Augusti 2009Bonaëropolis, Argentina
Vicimania 20109.–11. Iulii 2010Gedanum, Polonia
Vicimania 20114.–7. Augusti 2011Hepha, Israel
Vicimania 201212.–15. Iulii 2012Vasingtonia (D.C.), Civitates Foederatae Americae
Vicimania 20137.–11. Augusti 2013Hongcongum, Sina
Vicimania 20146.–10. Augusti 2014Londinium, Britanniarum Regnum
Vicimania 201515.–19. Iulii 2015Mexicopolis, Mexicum
Vicimania 201622.–26. Iunii 2016Esinum Larium, Italia
Vicimania 201711.–13. Augusti 2017Mons Regius, Canada
Vicimania 201818.–22. Iulii 2018Civitas Capitis, Africa Australis
Vicimania 201914.–18. Augusti 2019Holmia, Suecia
Vicimania 2020--
Vicimania 202113.–17. Augusti 2021interreti
Vicimania 202213.–17. Augusti 2022interreti
Vicimania 202316.–19. Augusti 2023Singapura et interreti
Vicimania 20247.–10. Augusti 2024Katovicum, Polonia
Tales sunt Vicipaediani qui novum mundum cum cultura mentis libera construunt (Vasingtoniae, anno 2012).