WhatsApp

WhatsApp (indecl., f.), plenius WhatsApp Messenger, est adhibitio mobilis quae systema nuntiationum praesentium ornat. Ad maxima media socialia interretialia pertinet, anno 2009 ab Ioanne Kum et Briano Acton condita.

WhatsApp
Logotypum
Informationes
NaturaAdhibitio
Media socialia
Praecipuus conditorIoannes Koum(en)
Conditio2009
Natio originis Civitates Foederatae
PossessorFacebook Inc.
Situs interretialiswhatsapp.com

Ex mense Februario 2014, Meta (olim Facebook, Inc.), societas mercatoria quae media socialia Facebook possidet, Whatsapp 19 milliardis dollariorum emit.[1]

Nomen

Nomen huius rei ex What's up? ('Quid novi?'), verbis Anglicis, et app derivatur, quod compendium verbo application ('adhibitioni') prodest. Ideo Whatsapp Latine indeclinabile et femininum (sicut 'adhibitio, -onis', f.) est.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad WhatsApp spectant.