Asia Minor

Vide etiam paginam discretivam: Asia (discretiva)

Asia Minor[1] (Neograece Μικρά Ασία 'Mikra Asia'; Turcice Anadolu et Küçük Asya) est pars Asiae proxima Europae. Adsunt regiones multae variaeque, exempli gratia Lydia, Lycia, Caria, Galatia, Pamphylia, Bithynia, Pisidia, Asia (provincia Romana circa civitatem Ephesiorum, quae regio olim appellata erat Ionia), Cilicia, Isauria, Pontus, ceteraeque. Hac in regione ab annis 1650 ad 1200 a.C.n. fere Lingua Hetthaea, antiquissima linguarum Indoeuropaearum nota, florebat.

Asia Minor atque Mesopotamia temporibus antiquis

Geographia

Determinatio

Initio nomen Anatoliae solum ad interiora paeninsulae describenda adhibitum est. A diocesi (Thema) Byzantina nomine Anatolicum saeculo septimo orta derivatum est. Antea enim nomen Asiae Minoris (Graece Μικρά Ασία) in usu erat. Re publica Turcica anno 1923 condita, vocabulum Anatoliae universae Turciae adhibitum est praeter partem Thraciae orientalis. Meridie atque occidente a Mediterraneo mari circumvenitur, septentrione autem a Ponto Euxino, partibus boreo-occidentalibus Hellespontum adiacet.

Geographia antiqua

(h. = nomina hodierna Turcica, M. = Mons)

Montes maiores

  • Mons Ammanus (hodie: Nurdag, 2262 m)
  • M. Antitaurus (h. Güneydogu Toroslar, 4135 m)
  • M. Argaeus (h. Ercyas Dag, 3917 m)
  • M. Baris (Ararat, h. Turc. Agridagi, 5165 m), Turciae cacumen altissimus
  • M. Codraeus (h. Honazdag, 2571 m)
  • M. Ida (h. Kazdag, 1710 m)
  • M. Masius (h. Suphan Dag, 4058 m)
  • M. Olympus Bithynicus (h. Uludag, 2543 m)
  • M. Olympus Lycicus (h. Beydag, 3087 m)
  • M. Paryadres (Tatuş Daglari, 3937 m)
  • M. Ponticus (Karadeniz Daglari, 2587 m)
  • M. Sardaeus (h. Akdag, 2446 m)
  • M. Sipylus (h. Bozdag, 2159 m)
  • M. Taurus (Toroslar Daglari, 3912 m)

Flumina antiqua

  • Acampsis (h. Çoruh)
  • Ammias (h. Gokirmak)
  • Arsanias (h. Murat)
  • Calycadnus (h. Geksu)
  • Calyster (h. Bakir)
  • Cestrus (h. Aksu)
  • Carmalus (h. Tokma)
  • Cydnus (h. Çakil)
  • Euphrates (h. Firat)
  • Eurymedon (h. Koprü)
  • Granicus (h. Bige)
  • Halys (Kizil Irmak)
  • Hermus (h. Gedil)
  • Indus (h. Kirenis)
  • Lycus (h. Kelkit)
  • Macestis (h. Simav)
  • Maeander (h. Menderes)
  • Pyramus (h. Ceyhan)
  • Rhyndacus (h. Orhaneli)
  • Sangarius (h. Sakarya)
  • Sarus (h. Seyhan)
  • Tigris (h. Dicle)
  • Thermodon (h. Harsit)

Urbes antiquae

(Oppida minora antiqua plerumque omissa sunt)

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Asiam Minorem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 39°0′0″N 35°0′0″E • 12518234 OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Lilleasia Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • De Asia Minore in Ancient History Encyclopedia (Anglice)