Lingua Slavonica antiqua

Lingua Slavica[1] seu Slavonica[2] antiqua[3] est antiquissima lingua litteraria Slavorum, quae saeculis IXXI in usu erat. Saltem saeculo nono lingua hac Slavi communiter utebantur, propter quod omnes mutuo intelligere sese poterant[4]. Ut prima lingua litteraria Slavorum, multas linguas Slavicas affecit.

Initium Evangelii secundum Marcum in Codice Zographensi charactere glagolitico scripto

Lingua haec litteraria facta est, cum Cyrillus et Methodius plurimos libros ad religionem Christianam pertinentes Slavice reddiderint, primo nempe Biblia, posteaque libros liturgicos ritus Byzantini et Romani atque tractata aliquot spiritualia. Basis huius linguae fuit linguae Slavicae versio, quae circa urbem Thessalonicam in Macedonia in usu erat. Pro hac lingua creatum est primo, ab ipso Cyrillo, abecedarium Glagoliticum[5], deinde, a Clemente Achridensi, Cyrillicum[4]. Manuscripta, in quibus lingua haec pura invenitur, scilicet sine characteribus loquelae Slavicae aliae regionis vel mutationibus posterioribus, sic dictum canonem Palaeoslavicum efformant; inter quae exempli gratia nominari possunt:

  • Codex Zographensis, exeunte saeculo X vel incipiente XI scriptus, tetraevangelium continens[6];
  • Missale Kioviense (seu Folia Kioviensia, cum septem tantum chartae usque ad tempus nostrum supersint), exeunte saeculo X scriptum, sacramentarii Romani (libro qui ad missam celebrandam adhibebatur, antequam saeculo circiter XII Missale Romanum apparuit) versionem Slavicam continens[7];
  • Codex Suprasliensis, saeculo XI scriptus, partem Menaei iuxta ritum Byzantinum continens[8].

Continuatio linguae Slavicae Antiquae sicut linguae litterariae est lingua Slavica Ecclesiastica.

Notae

Nexus externus

Linguae Slavicae Orientales

Lingua Novogardiensis antiqua • Lingua Slavica orientalis antiquaLingua RussicaLingua Ruthenica antiquaLingua Ruthenica Alba • Lingua Polessica • Lingua UcrainicaLingua Russinica (Lingua Carpato-russinica • Lingua Russinica Croatiae et Banati)

Linguae Slavicae Occidentales

Lingua PolonicaLingua CassubicaLingua SilesicaLingua Polabica • Lingua Slovincica • Lingua Pomerania • Linguae SorabicaeLingua Bohemica • Lingua Iudaeo-Slavica • Lingua Lachica • Lingua Slovacica (Slovaca)

Linguae Slavicae Meridianae

Lingua Slavonica antiquaLingua Slavica ecclesiasticaLingua Bulgarica (Lingua Bulgarica Banatus • Lingua Bulgarica Musulmanorum) • Lingua Macedonica modernaLingua BosnicaLingua Croatica (Lingua Croatica Burgenlandia) • Lingua Slavica Molensis • Lingua Montenigrinica • Lingua SerbicaLingua SlovenaLingua Vandalica Slavica