Salus

Vide etiam paginam discretivam: Salus (discretiva)

Salus est gradus efficientiae functionalis vel metabolicae entitatis vivae.[1] Quae in hominibus est generalis singuli mentis, corporis, animaeque status, usitate condicionem a morbo, vulnere, dolore liberam significans, ut in sententiis communibus °salus bona et sanus.[2] Ordo Mundialis Sanitatis notionem salutis sensu lato anno 1946 definivit: "status perfectae salutis (Anglice well-being) corporis, mentis, et coniunctionum socialium, et non tantum absentia morbi vel infirmitatis"[3][4] Quamquam haec definitio controversa fuit, praecipue ob aestimationem operationalem carentem, perpetuo manet.[5][6] Systemata classificationis sicut WHO Family of International Classifications, inter quas International Classification of Functioning, Disability, and Health et Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum ad definiendas metiendasque partes salutis usitate adhibetur.

Stella vitalis.

Salus erat etiam dea Romana.

Pittacium cursuale Novae Zelandiae anno 1933 editum - Salus publica multis modis promovetur et depingitur.

Eventus salutem recuperandi sanitas restituta, sanitas recuperata, vel valetudo a morbo confirmata dicitur.[7]

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Salus spectant.