Systema internationale unitatum

(Redirectum de Systema Internationale)

Systema internationale unitatum, litteris SI imminutum, est mensurae systema quod circum annum 1960 ex mensuris metricis ut unitates magnitudinibus mensura laboratoriali utiliores habeantur creatum est.[1]

Pittacium cursuale Iaponicum quod assumptionem? systematis internationalis in Iaponia anno 1959 commemorat.

Ex anno 2019, totae unitates SI per quantitates constantes physicas describuntur.

Unitates axiomaticae

Hoc SI systema septem unitates primarias vel axiomaticas habet: metrum (m), chiliogramma (kg), secundum (s), amperium (A), kelvin (K), moles (mol), et candela (cd).[2]

Metrum

Metrum (symbolum: m) est distantia quam per conventum anni 1983 lumen in vacuo in parte secundi percurrit, ut velocitas lucis subtiliter definita sit sequenti modo

.

Chiliogramma

Chiliogramma (-atis, n.) (symbolum: kg) est massae unitas ab anno 1889 definita ut unum chiliogramma sit quam massam exemplar priscum continet Lutetiae apud Officinam Internationalem Ponderae Mensuraeque situm. Exemplar factum est ex metallis Platino (90 %) atque Iridio (10 %). In forma cylindrica fusum est 39 mm alti, cum radio 19.5 mm.

Secundum

Secundum (symbolum: s) est temporis spatium quod per conventum anni 1967 correspondet tantis 9 192 631 770 periodorum lucis undarum quam potimur ex transitione inter duos gradus hypersubtiles stati fundamentalis atomi Cs 133.

Amperium

Amperium[3] (symbolum: A) est fluxionis unitas electricae ab anno 1948 definita postulando constantem magneticum in legem Biot-Savart esse accurate

.

Est fluxio electrica constans quae, si contineatur in duobus conductoribus parallelis, longitudinibus infinitis, quorum diametros neglegere possumus, uno metro exactiter inter eos, vim in quoque conductore creet magnitudinis 2×10–7 Newtoni per metrum conductoris.

Kelvin

Kelvin[4] (symbolum: K) est unitas temperaturae thermodynamicae absolutae quae per conventum anni 1968 definita est ut pars 1/273.16 sit temperaturae thermodynamicae status trini aquae in quo simul status liquidi, solidi, et gasii coexistent.

Moles

Moles (-is, f.) (symbolum: mol) est quantitatis materiae unitas quae per conventum anni 1969 tantis entitatibus correspondet ut quantae atomorum carboniorum sunt in parte 0.012 chiliogrammatis carbonii. Secundum conventum anni 1980 asciscitur atomos carbonii esse sine vinculi et in statu quantico fundamentali quiescendi.

Candela

Candela (symbolum: cd) est intensitatis luminosae unitas quae mensura est sensitivitatis oculi humani et intensitatis lucis physicae coniunctim. Unitas candelae definitur ut una candela communis habeat intensitatem luminosam comparabilem. Per conventum anni 1979 una candela correspondet intensitate luminosa quam fons monochromatica lucis edit si sua frequentia est 540 x 1012 Hertz et sua intensitas physica est 1/683 wattii per steradian.

Praefixa universalia

Omnes mensurae metricae praefixis utuntur ad novas unitates, quae magnitudines communicant, creandas. Si magnitudo maior est quam magnitudo unitatis, praefixum e lingua Graeca provenit, ut hecto- a verbo Graeco ἑκατόν 'centum'; si minor, e lingua Latina, ut centi- a "centum." Quodque praefixum significat potentiam decimorum sic:

FactorPraefixum LatinumSymbolum
101decada
102hectoh
103chiliok
106megaM
109gigaG
1012teraT
1015petaP
1018exaE
1021zettaZ
1024iottaY
FactorPrefixum LatinumSymbolum
10-1decid
10-2centic
10-3millim
10-6microµ
10-9nanon
10-12picop
10-15femtof
10-18attoa
10-21zeptoz
10-24ioctoy

Ergo, centimetrum significat spatium centesimae metri; chiliogramma significat massam mille grammatum.

Unitates secundariae ex axiomaticis derivatae

Per compositionem unitatium primariarum, omnes unitates secundarias derivantur, exempli causa, de area metrum quadratum (m2), de volumine metrum cubicum (m3), et de vi newtonium (N = kg m/s2). In Systemate Internationale, variae unitates secundariae physicis praeclaribus nominata sunt[5]:

Quantitas physicaNomen unitatisSymbolumDefinitio unitatibus secundariisDefinitio unitatibus axiomaticis
Frequentiahertzium (-ii)Hz s-1
Vis physicanewtonium (-ii)N m·kg·s-2
Pressiopascalium (-ii)PaN·m-2m-1·kg·s-2
Energia, Labor, Calorjoulium (-ii)JN·mm2·kg·s-2
Potentia (physica)vattium (-ii)WJ·s-1m2·kg·s-3
Onus electricumcoulombium (-ii)C A·s
Tensio electrica, Vis electromotrixvoltium (-ii)VJ·C-1m2·kg·s-3·A-1
Resistentia electricaohmium (-ii)ΩV·A-1m2·kg·s-3·A-2
Conductantia electricasiemens (-dis)SA·V-1m-2·kg-1·s3·A2
Capacitantia electricafaradium (-ii)FC·V-1m-2·kg-1·s4·A2
Densitas fluxús magnetici, Inductantia magneticatesla (-ae)TV·s·m-2kg·s-2·A-1
Fluxus magneticusweberium (-ii)WbV·sm2·kg·s-2·A-1
Inductantiahenrium (-ii)HV·A-1·s

m2·kg·s-2·A-2

Activitas radioactivabecquerelium (-ii)Bq s-1
Dosis radiationis absorptaegraium (-ii)GyJ·kg-1m2·s-2
Dosis aequivalenssievertum -(i)SvJ·kg-1m2·s-2

Quantitates dimensionis unius

Nonnullae quantitates definiuntur ut analogia duarum quantitatium unitatibus identicis. Eae quantitates speciales dicuntur habere unitatem unius. Exempla in Systemate Internationale sunt unitates angulorum. Unum radian anguli plani, ut definitur, est circuli absida ab angulo subtenta divisa a radio. Unum steradian est sphaerae area ab angulo solido subtenta divisa a radio quadrato.

Quantitas physicaNomen unitatisSymbolumDefinitio unitatibus axiomaticis
Angulus planusradian (-is)radm m-1
Angulus solidussteradian (-is)srm2m-2

Unitates extrasystemicae

Nonnullae unitates ad Systema Internationale non pertinentes in variis partibus scientiae atque artium adhibentur. Inter quas

  • Ångström, unitas distantiae vel spatii metra aequalis in chemia, physica status solidi, spectroscopia valde adhibitum.

Quomodo numeri scribi debeant

Secundum annorum 1948 et 2003 conventa, numeri pars integra a parte fractionali separanda est puncto aut comma; et ut numeros facilius legas numerorum decimalium longorum digitos potes gregibus ternorum separare spatiis tenuibus.[6]

Pro spatio tenendo, potes Vicipaediae symbolis   vel symbolis uti.[7]

Pro spatio tenendo in formulis LaTeX mathematicis, potes symbolum \, uti.[8]

Notae

Nexus interni


Unitates Systematis Internationalis: series paginarum brevium

Unitates axiomaticae:
Amperium  • Candela  • Chiliogramma  • Kelvin  • Metrum  • Moles  • Secundum

Unitates derivatae:
Becquerel  • Celsii Gradus  • Coulomb  • Farad  • Gray  • Henry  • Hertz  • Joulium  • Katal  • Lumen  • Lux  • Newton  • Ohmium  • Pascalis  • Radians  • Siemens  • Sievert  • Steradian  • Tesla  • Vattium  • Voltium  • Weber