Vegetarismus

Vegetarismus,[1][2] seu vegetarianismus[3] est animi habitus vel ethica practica, cuius fautores solum fructus vel holera consumunt et carnem (carnem rubrum(en), carnem avium cohortalium, cibum marinum, insecta, et carnem aliorum animalium) edere recusant. Vegetarismus ab iuribus animalium ducitur; sunt qui salutis causa animalis carnem edere nolint; sunt etiam qui regimen vegetarium[4] minus, quam carnosum, ad calefactionem globalem conducibile arguunt.[5]

Mensa vegetaria.
Mensa vegetaria (精進料理, syōjin-ryōri) in templo Buddhistico Iaponiae.

Vegetarismus etiam philosophiae vel religionis causa (sicut apud Pythagoram, in Iainismo, Mahavira sectione nova Buddhismi, Hinduismo, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei, et Sichismo) aut naturae protectionis causa colitur.

Vegetarismus, qui lac et ova non excludit, a veganismo distinguitur,[6] quo cibos edere qui ab animalibus proveniunt plane vetatur.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad vegetarianismum spectant.