Novum Eboracum urbs, 8.2 decies centena milia incolas habens, maxima Civitatum Foederatarum Americae urbs est. Numerus incolarum ab initio saeculi vicesimi duplicatus est. Multi homines ex civitatibus suis emigratum ad portum urbis pervenerunt et laborare coeperunt; qua de cause urbs caput industriaepecuniaeque est.
Homines superiores divesque foris urbem aut in Manhata vivunt; pro hominibus pauperibus, domicilia a civitate aedificantur.
Multae gentes, quae in praeterito ex civitatibus suis emigrare debuerunt, hodie in regionibus specialibus habitant. Fere 8 centesimae ex Italia, 5 centesimae ex Hibernia, et 3 centesimae e Germania veniunt. Praeterea urbs numerum orbis terrarum maximum gentis Iudaicae habet (fere 1 decies centena milia sodales).
In urbe est Bursa Novi Eboraci (Anglice New York Stock Exchange), maxima orbis terrarum bursa. Via Muri (Anglice Wall Street) est caput pecuniarium mundi. Praetoria multarum societatum in Via Muri et passim in urbe sita sunt.
Ferrivia Subterranea Neo-Eboracensis, prima via anno 1904 aedificata, ex viginti sex seriebus constat, et ergo est secunda orbis terrarum quod ad magnitudinem pertinet.
Super flumina magni pontes ducunt, inter eos e.g. Pons Brooklynensis anno 1883 constructus.[16] Pons Bronx–Saxa alba, Pons Angustiarum Verazani, Pons Roberti F. Kennedy (Triborough Bridge)[17] et Pons Georgii Vashingtonii ab officio ingeniarii HelveticiOthmari Hermanni Ammann delineati sunt.[18]
Apud Novum Eboracum duo aeroportus iacent: Aeroportus Ioannes F. Kennedy et Aeroportus Wardiae.
Jackson, Kenneth T., et David S. Dunbar, eds. 2005. Empire City: New York Through the Centuries. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-10909-1.
Kramer, Thomas. 2000. New York auf Postkarten: Die Sammlung Andreas Adam. Turici: Scheidegger & Spiess. ISBN 978-3-85881-211-7.
Lankevich, George L. 1998. American Metropolis: A History of New York City. NYU Press. ISBN 0-8147-5186-5.
Pouzoulet, Catherine. 1999. New York: Construction historique d'une métropole. Lutetiae: Ellipses. ISBN 978-2-7298-5951-0.
Pruijs, Martin. 2009. Amsterdam, Nieuw-Amsterdam, 1609–2009: de 400 jarige band tussen Amsterdam en New York. Bussum. ISBN 978-90-494-0036-1.
Shorto, Russell. 2004. New York: Insel in der Mitte der Welt: Wie die Stadt der Städte entstand. Hamburgi: Rowohlt. ISBN 3-498-06360-X.
Sullivan, Robert. 2004. Rats: observations on the history and habitat of the city's most unwanted inhabitants. Novi Eboraci: Bloomsbury, distributus a Holtzbrinck Publishers. ISBN 1582343853.
Sullivan, Robert. 2009. Rats, Une autre histoire de New York. Payot.
Weil, François. 2005. Histoire de New York. Histoire des grandes villes. Lutetiae: Fayard. ISBN 978-2-213-61856-2.
White , E. B. (1949), 2000. Here Is New York. Little Bookroom.
Whitehead, Colson. 2003. The Colossus of New York: A City in 13 Parts. Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-50794-1.
Wildner, Kathrin. 1994. New York City: Kulturelle Identitäten in einer westlichen Metropole. LIT Verlag Dr. Wilhelm Hopf. ISBN 3-89473-861-8.