Sicagum

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Sicagum,[1] seu Sicagia[2] seu Chicagia[3][4] sive Chicagum (-i, n.),[5][6] sive Chicago (-inis, f.),[7] nonnumquam agnominibus Urbs Secunda et Urbs Ventosa dictum, est urbs ingens in Illinoesiá sita, magnitudine tertiá in Civitatibus Foederatis Americae.

Wikidata Sicagum
Res apud Vicidata repertae:
Sicagum: insigne
Sicagum: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 41°51′0″N 87°39′0″W
Numerus incolarum: 2 746 388
Zona horaria: UTC−6, UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Chicago

Gestio

Praefectus: Brandon Johnson
Consilium: Chicago City Council
Procuratio superior: Cook Comitatus

Geographia

Superficies: 606.424 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Park Ridge, Oak Park, Evanston, Blue Island, Skokie, Des Plaines

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kiovia, Vilna

Tabula aut despectus

Sicagum: situs
Sicagum: situs

Fere 2 896 016 hominum (secundum censum anni 2000)[8] Sicagum habitant. Si totius conurbationis incolae in numero computantur, paene 10 000 000 sunt in toto.[9]

Nomen

Agri lutulenti ad Michiganum Lacum proximi propter alium,[10] quod hoc in loco fere surgit, a Potovatomis "Checagou" nominabantur. Primi Europaei nomen idem flumini dabant, usque urbs nomen dabatur. Nomen, ante urbem conditam, scribendo dabatur ut Chetagu et Shikago.

Urbs etiam Ventosa a relatore qui de Novo Eboraco erat, nominata fuit, quamquam haec ratio inexacta sit. Tamen hodie nominata eadem, etiam "Urbs Secunda" nominata est, quod Sicagum secundam maximam multitudinem in republicá habuit. Hodie, multitudinem tertiam maximam habet, at nomen manet.

Historia

Urbs condita

Oppidum Sicagum, quo 300 homines tum incolebant, die 12 Augusti 1833 conditum est. Cum finibus primis ad vias State, Madison, Desplaines, Kinzieque, oppidum superficiem 1 chiliometrum quadratum habuit. Sicagum 4 000 incolarum habens civitate Illinoesiae urbs condita est die 4 Martii 1837. Canalis Illinoesiensis et Michiganensis conferens Missisippium Fluvium atque Lacus Magnus anno 1848 aperta est, ut naves mercem ferrens a Michigano Lacu ad Sinum Mexici per Missisippium Fluvium navigarent.

Magnum Sicagi Incendium

Maior urbis pars anno 1871 a Magno Sicagi Incendio incenditur. Urbs prope delenda est: 300 incolae mortui sunt, 18 000 aedificia combusta sunt, et paene 100 000 e 300 000 incolarum sine domibus fuerunt. Ignes propter copias ligni aucti sunt: viae, crepidines, et multa aedificia lignea facta erant. Duces urbis propter cinerem tabulam rasam habuerunt. Sequentibus annis, Sicagum novis aedificiis clarum factus est. Aedificium Cautionis Domesticae (Anglice Home Insurance Building), adamante constructum, primum caeliscalpium anno 1885 factus est.

Seditiones in faeni foro factae (Res Haymarket)

Commemoratio seditionum in coemeterio Waldheim appellato.

Anno 1886 in Americá Septentrionali, operatores pugnabant ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas diminuerent et ita protestationes in urbe fecerunt. Ministri publici die 3 Maii plures operatores interfecerunt et 4 Maii quisdam bombam in faeni foro in turmam ministrorum iecit et plures ministros necavit. Quamobrem quattuor duces operatorum poeni funali multati sunt. Eius rei memoriae causa in multis regionibus Civitatum Foederatarum exceptis Dies Laboris usque ab annum 1990 celebratur.

Geographia

Despectus in Sicagum de caelo, a satellite Landsat factus.

Sicagum in septentrionali orientalique Illinoesia prope meridionalem occidentalemque partem Michigani Lacus stat. Urbe apud ostium Sicagoensis Fluvii circa 1830 condita, et multi aedes improbi sunt. Secundum Censum Civitatium Foederatarum, Sicagum superficies 606.1 km², cuius 588.3 km² terra sunt atque 17.8 km² aqua, habet.

Urbs in terra aequali sedet, quo altitudo mediocris 176 metra super aequor maris stat. Loca, quae 176 metra super aequor maris stant, demississima cum litore lacus adsunt. Locus qui 203 metra super aequor maris est altissimus prope Vias 95am Occidentalemque natura stat. Duo flumina per Sicagum fluunt: Flumen Sicagonis et Flumen Calumetus.

Caelum

Sicagum habet caelum varium, sicut maior Medio-Occidentis pars, et quattuor tempora clara. Sicagum 965 mm imbris omni anno accipit. Imber aestate pluit maxime, quamquam tonare saeve plus solet quam pluere longe. Nix hieme, quae aridior est quam aestas, ningit.

Mensis [11]IanFebMarAprMaiIunIulAugSepOctNovDecAnno
Med maximum °C

0 °C

3 °C

8 °C

15 °C

19 °C

27 °C

29 °C

28 °C

24 °C

18 °C

9 °C

3 °C

16 °C

Med minimum °C

−8 °C

−4 °C

0 °C6 °C

11 °C

16 °C

19 °C

18 °C

14 °C

8 °C

2 °C

−4 °C

6 °C

Imbris mm55 mm45 mm77 mm93 mm94 mm109 mm94 mm98 mm82 mm69 mm84 mm67 mm965 mm

Lex et gubernatio

Sicagum est sedes Comitatus Cook. Gubernatio urbis partes duas habet, quarum una ius scribendi facit, altera legem administrandi curat. Praefectus Sicagi legem administrandam ducit curans annorum quattuor spatium. Ab anno 1989 Ricardus M. Daley, cuius pater etiam praefectus fuerat, praefectus fuit. Electores Sicagi Factionem Democraticam magna in parte saeculi vicensimi saepissime eligunt. Sicagum clarum propter "machinam" civilem corruptionemque est.

Musea

Anno 1998, urbis Sicagi Museum Field, quod iuxta litora lacús stat, apertum est. Huic museo sunt tria musea. Sunt:

Alia musea Sicagi sita sunt:

Incolae notabiles

Educatio

Universitates

Scholae

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sicagum spectant.