Sclerosis lateralis amyotrophica

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Sclerosis lateralis amyotrophica[1] (ICD-10: G12.2) est gravis morbus systematis nervosi, accurate neuronum motoriorum defectio. Hic morbus, qui corpus degenerat dum progreditur, adhuc hodie sanari non potest, et ad extremum in mortem ducit. Primum hunc morbum descripsit Ioannes Martinus Charcot, medicus Francicus.

In Italia multi pedilusores hoc morbo mortui sunt, ergo putatur, ut fortasse venena contra mala gramina adhibita, quae in pediludii campis utuntur, sclerosem lateralem amyotrophicam generare possint.[2] Non est remedium sanans, at ad morbum allevandum inter alia technologia adiuvans vel communicatio augmentans et alternativa utitur.

Symptomata et signa

Neuronibus motoriis et superioribus et inferioribus degeneratis symptomata ac signa musculorum et tenuitas (atrophia) et infirmitas corporis apparent. Cum initium haud raro obscurum est, in morbi cursu symptomata muscularia progrediuntur. Adhuc omnibus rationibus infrenatis postremo morbus quamcumque paene gubernationem motuum voluntariam aufert. Musculorum bulbi oculi externorum gubernatio autem saepe usque ad extremum intacta restat sicut et functio musculorum levium in tractibus gastrintestinali et urogenoitali.[3].

Nuper sclerosem lateralem amyotrophicam etiam symptomata obstringere prospectatum est. Symptomata psychiatrica ut schizophreniae vel mali affectionis iam descripta sunt[4]. Porro nexus cum degeneratione lobulari frontotemporali suspicatus est.

Neuropathologia

Ad gradus morbi neuropathologiae definienda proteinum TDP-43 aliquantum valere videtur[5].

Tractatio

Adhuc methodus curandi incognita est. In therapia hodierna medicamentum Riluzolum adhiberi licet, quod decursum paulum tardat[6].

Homines notabiles affecti

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!