Subcontinens Indica

Subcontinens Indica, vulgo etiam subcontinens tantum, est regio physiographica, quae, in Lamina Indica in Asia Meridiana sita, ex Himalaya in Oceanum Indicum ad meridiem versus proicitur, plerumque septem civitates comprehendens: Bangladesam, Bhutaniam, Indiam, Insulas Maldivas, Nepaliam, Pakistaniam, Srilancam.[1][2][3][4] Nomina subcontinens Indica et Asia Meridiana aliquando ad regionem invicem adhibentur, sed hic saepe Afganiam[5] et interdum Territorium Oceani Indici Britannicum quoque comprehendit. Praeterea, Geoschema Asianum Consociationis Nationum Iraniam in Asia Meridiana ponit.

Geographica et politica subcontinentis Indicae tabula.

Subcontinens Indica geologice cum terra cognata est quae, ex supercontinente Gondwana aevo Cretaceo seiuncta, cum Eurasia abhinc annorum paene 55 milliones coniuncta est.[6] Subcontinens geographice est regio paeninsularis in Asia Meridiana et Media sita, a Himalaia in septentrionibus, Paropamiso in occidente, et Montibus Arakenensibus in oriente circumscripta.[7] Inter regiones geographicas quae subcontinentem finiunt sunt Planities Tibetana ad septentriones, Paeninsula Indosinensis ad orientem, et Planities Persica (vel Maior Irania) ad occidentem.

Geologia

Seiunctio subcontinentis Indicae a Gondwana abhinc annorum 120 milliones (laeva), 80 milliones (media), aevoque Palaeocaeno (dextra)
Lamina Indica, propter tectonicam laminarum ex Madagascaria diffisa, cum Lamina Eurasiana abhinc annorum circiter 55 milliones conflicta est, ut Himalaya conformarentur.

Subcontinens Indica olim pars Gondwanae erat, supercontinentis aevis Neoproterozoico exeunte et Palaeozico ineunte genita.[6] Gondwana autem aevo Mesozoico diffindi coepit, cum subcontinens Indica se ab Antarctica seiungeret abhinc annorum a 130 ad 120 milliones.[8] et a Madagascaria aevo Cretaceo, abhinc annorum circiter 90 milliones.[9] Subcontinens Indica tum ad septentriones ferri coepit, ut cum Lamina Eurasiana abhinc annorum paene 55 milliones collisa esset, Palaeocaeno paene finito.[6] Terra ubi laminae Eurasiana et Indica inter se concurrunt geologice activa manet, ad magnos terraemotus prona.[10][11]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Indus flumen multum ex oecosystemate naturali in subcontinente Indica definit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad subcontinentem Indicam spectant (Indian Subcontinent, Indian subcontinent).
Situs geographici et historici: Locus: 22°12′28″N 76°58′13″E • GeoNames • Treccani