Tetanus

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Tetanus[1] est morbus accurate infectio, cuius causa bacterium clostridium tetani est. Sporae huius bacterii in terra hortorum et in pulvere viarum sunt. Infectio incipit, cum haec sporae propter vulnus per corpus pervadunt. Bacterii toxinam tetanospasminum conficiunt, quae cellulas systematis nervosi laedit et spasmos musculorum efficit.Tetanus hominem aegrum morti saepe (in 10 ad 20 % casuum) obicit.[2]

Clostridia tetani

Indicia morbi

Tempus incubationis inter tres dies et tres hebdomadas durat, post quod indicia sunt dolores capitis, vertigo, defatigatio, dolores musculares et postea vehementes spasmi musculorum. Morbus conscientiam et sensorium non tangit.

Notae

Pinacotheca


Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!