Noam Chomsky

Abraham Noam Chomsky ([ˈnoʊm ˈtʃɒmski]; natus Avram Noam Chomsky Philadelphiae die 7 Decembris 1928) est linguista Americanus philosophiae[1] scientiarumque cognitivarum peritus, qui etiam activismo politico incumbit.

Wikidata Noam Chomsky
Res apud Vicidata repertae:
Noam Chomsky: imago
Noam Chomsky: imago
Noam Chomsky: subscriptio
Noam Chomsky: subscriptio
Nativitas: 7 Decembris 1928; East Oak Lane
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Avram Noam Chomsky

Familia

Genitores: William Chomsky;
Coniunx: Carol Chomsky, Valeria Wasserman Chomsky
Proles: Aviva Chomsky

Chomsky professor instituti est et professor emeritus ordinis linguisticae et philosophiae apud MIT, ubi plus quinquaginta annos munere fungitur.[2] Chomsky "pater linguisticae contemporaneae" dictus est,[3][4][5] atque magnus philosophiae analyticae auctor.[1] Opera eius ad doctrinas scientificas (sicut informaticam, mathematicam, psychologiam) multum contulerunt.[6][7]

Chomsky, insignis culturae auctor,[8] in notitiam omnium venit anarcho-syndicalismi socialismique libertariani fautor et politicae externae Americanae[9] capitalismique[10] reprehensor. Libro Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media inscripto, quem una cum Eduardo S. Herman scripsit et anno 1988 edidit, se ad publicorum mediorum criticam confert et specimen propagandae proponit.

Secundum catalogum Arts and Humanities Citation Index anno 1992 editum, Chomsky ab anno 1980 ad annum 1992 saepius ullo scholastico alio citatus est, omniumque temporum octavus inter plurimum citatorum.[11][12][13][14] Plures etiam quam centum libros protulit.[15] Chomsky bonas gratias accepit propter hierarchiae Chomskianae, doctrinae grammaticae universalis, theorematis Chomsky–Schützenberger excogitationem.

De vita et vitae cursu

Noam Chomsky, parentibus Iudaeis genitus, in East Oak Lane, uberi Philadelphiae Pennsilvaniensis vicinia, die 7 Decembris 1928 in lucem editus est. Pater, Gulielmus Chomsky (1896–1977), oriundus ex Ucraina, munere professoris linguae Hebraicae apud Gratz College fungebatur ac socius societatis IWW erat. Elsie Chomsky mater (Simonofsky nata in regione quae postmodo Ruthenia Alba facta est) in Civitatibus Foederatis adoleverat et, quod de marito non dici potest, "communi dialecto Anglica Neo-Eboracensi" loquebatur.[conv. 1] Parentium autem amborum sermo patrius Iudaeogermanicus erat, sed Chomsky dixit vetitum fuisse hoc sermone loqui.[16] Chomsky, quamquam mater activismi radicalis annorum 1930 particeps fuit, potius ab avunculo affectus est, qui, cum nunquam quartam classem praeterierit, actorum diurnorum tabernulam possidebat, quae "fori intellectualis" loco fungebatur, ubi "professores huius et illius rei omnem per noctem inter se certabant."[conv. 2][17] Chomsky etiam affectus est rebus radicalibus Hebraicis Zionisticisque, et in librariis versando anarchisticis.[17]

Familiam in "gettone Iudaeo" habitavisse describit,[conv. 3] qui in partibus Iudaeogermanica et Hebraica scissus sit, suamque familiam huic pertinuisse eumque "in cultura et litteris Hebraicis mers[isse],"[conv. 4] licet potius de "vico clauso culturali quam physico"[conv. 5] loquatur.[18] Contentionem quoque describit Chomsky cum Catholicis Hibernicis et Theodiscis et antisemitismo mediis annibus 1930. Memoria "convivia cervisialia"[conv. 6] tenet, casum Lutetiae Theodiscis celebrantium.[18] De ironia, in Domu Iesuitica in Media America annibus 1980 habitandi, inter pueritiam, inquit Chomsky, "Sola eramus familia Iudaea. Magno Catholicorum in terrore adolevi, quippe qui, cum ad scholam is, te feriant. Eos sciebam, cum ab illo aedificio extrema via venirent, quod Iesuitica schola erat, dementes esse antisemitistas. Longo tempore opus fuit, ut pueritiae memorias convincerem."[conv. 7][19]

Noam Chomsky.

Commentarium primum Chomsky, cum annum decimum gerebat discipulusque in Oak Lane Country Day School erat, de fascismi extensionis comminatione post Barcinonis casum inter Bellum Civile Hispanicum scripsit. Ex quo annum duodecimum tertiumve decimum egit, plenius se ad res civiles anarchistas convertit.[20]

Cum apud Central High School of Philadelphia gradum acceperit, Chomsky philosophiae linguisticaeque anno 1945 apud Universitatem Pennsylvaniensem studere coepit, talibus philosophis qualibus C. West Churchman et Nelson Goodman linguistaque Zellig Harris docentibus. Inter Harris doctrinas erat transformationem munere fungentem analysis mathematicae structurae linguarum. Chomsky de legibus morphophonemicis in anni 1951 thesi magistri, The Morphophonemics of Modern Hebrew (sc. "de Morphophonemica Linguae Hebraicae Hodiernae") appellata, locutus est. Notiones civiles quoque Harris partes gesserunt in eis Chomsky formandis.[21] Chomsky anno 1949 Artium Baccalaureum accepit, annoque 1951 Magistrum Artium.

Anno 1949, Carolam Schatz linguistam in matrimonium duxit, annosque 59 una remanserunt, usque ad mortem illius cancro mense Decembri 2008 effectam.[22] Duas genuerunt filias, Avivam (n. 1957) et Dianam (n. 1960), et filium unum, Harry (n. 1967). Una cum uxore, Chomsky tempus anno 1953 habuit in HaZore'a, kibbutz in Israël sito. Ipse, colloquio utrum mansio ei erat frustrationi rogatus, inquit, "Non ita, id amavi," quamquam "nationalismum ferventem" et "atmosphaeram ideologicam subire nequieba[t]"[conv. 8] ineuntibus annis 1950, cum Stalin a multis sinistrarum partium defenderetur, qui rebus et illius aetatis et futuris Sovieticis speciem dare pulchram solebant.[23] Chomsky se dicit vidisse multa bona in kibbutz, in quo genitores liberique una habitabant in domibus divisis, et rogatus an sint "praecepta discenda ab historia kibbutzim,"[conv. 9] respondit,[24][25] "non nullis modis, kibbutzim proprius ad perfectionem anarchistam ierunt quam ullus conatus alius, qui longius quam momentum breve superaverit ante eius deletionem, aut qui tam magnus fuerit. His modis, apprime suaves et prosperos eos puto fuisse; nisi casu personali, sine dubio ipse ibi vixissem — quanto temporis, difficile coniectu."[conv. 10]

Chomsky PhD in linguistica ab Universitate Pennsylvaniensi anno 1955 accepit. Partem exquaesitionis doctoralis apud Universitatem Harvardianam tamquam Harvard Junior Fellow egit. In thesi sua, rationes linguisticas confirmare coepit, quas extendit in anni 1957 libro Syntactic Structures, uno ex illustrissimis operibus linguisticis eius.

Principale aedificium MIT.

Chomsky cohorti Massachusettensis Instituti Technologiae (MIT) anno 1955 se adiunxit, et anno 1961 professor confertus in Facultate Linguarum Hodiernarum et Linguisticae (hodie Facultate Linguisticae et Philosophiae) factus est. Ab anno 1966 ad annum 1976, Ferrari P. Ward Professorship of Modern languages and Linguistics tenebat, et anno 1976 munus Institute Professor ei datum est. Anno 2012, continue apud MIT 57 annos docuit.

Mense Februario 1967, Chomsky unus ex principibus adversariis Belli Vietnamiensis factus est propter commentarium suum, The Responsibility of Intellectuals ("de Responsabilitate Intellectualium"),[26] in The New York Review of Books proditum. Secuta est American Power and the New Mandarins, anni 1969 commentariorum collectio. Critica eius civilitatis rerum externarum Civitatum Foederatarum et ad legitimitatem potestatis Americanae spectantia multas controversias creaverunt,[27][28] et publicationibus et nuntiorum emissariis internationalibus quaeri solet ut sententias suas explanet. Anno 1997, Acroasin Huizinga Lugduni Batavorum protulit, eo titulo: Intellectuals and the State ("de Intellectualibus et Statu").

Mortis minas Chomsky propter critica eius civilitatis rerum externarum Americanae concepit.[29] Theodori Kaczynski, fortasse melius nomine Unabomber noti, indici interficiendorum intererat; eo spatio, quo Kaczynski liber erat, Chomsky omnes epistulas et mandata ne materiae displosivae eis inesset indagari habebat.[29] Se dicit vigilum tectorum custodia solere uti, praecipue cum in campis MIT versatur, licet de hac re abnuat.[29]

Lexingtoniae in Massachusetta incolit, et commeare solet, de rebus civilibus acroases proferens.

De cogitationibus

Linguistica

Conferatur pagina principalis Linguistica.

Linguistica Chomskiana, libro Syntactic Structures incepta, destillatione operis sui Logical Structure of Linguistic Theory (1966, 75) (scilicet "Structura Logica Theoriae Linguisticae"), linguisticae structurali obstans grammaticam transformationalem praefert. Quae loquellas,[conv. 11] id est verborum sequentias, censet syntaxin grammatica formali definitam habere; grammatica vacanti contextu in primis, legibus transformationalibus extenta.

Fortasse hoc est facultati valentissimum et tempore maxime probatum contributum, quod ad scientiam linguae componendam grammatica formali uti productivitatem linguae et creativitatem intuetur. Cuiusdam linguae grammatica formalis abilitatem locutoris auditorisque numeri loquellarum, et novarum, infiniti afferendi et interpretandi, cum legum grammaticarum quantitate finita et verborum, exponere potest. Chomsky confessus Pāṇini multa debere est, propter rationem eius generativae grammaticae explicitae, licet rationes eius rationalistis quoque cognitionibus de scientia a priori habita nectantur.

Saepe perperam dicitur Chomsky linguam omnino innatam esse arguisse, atque grammaticam universalem comperisse. Re vera, Chomsky modo et infantem humanum et iuvenem felem animadvertit cogitatione inductiva uti posse, sed ambo si eisdem rebus linguisticis subiciantur, infans humanus semper intellegentiae abilitatem adquirat et linguam producendi, feles autem nunquam alterutram. Chomsky quicquam sit haec facultas, quam homo habet quaque felis eget, "mechanismum linguae adquirendae"[conv. 12] appellavit, et suasit ut una ex linguisticae curis sit, hic mechanismus quid sit, qualesque coactus comprehensioni linguarum humanarum sint, invenire. Universalia, quae ex his compulsionibus extrahantur, grammatica universa esse dici solent.[30]

Principiorum et Parametrorum (P&P) disciplina—anno 1979 Acroasi Pisarum ostensa, postea nomine Lectures on Government and Binding: The Pisa Lectures (LGB) provulgata—haec de grammatica ait universali: principia grammatica, quae linguis subsint, innata esse et immobilia, et differentias inter mundi linguas parametris cerebralibus definiri posse (puta parametra pro-drop, quae ostendunt, utrum subiectum explicitum semper requiratur, sicut Anglice, annon, sicut Latine ["ego sum" ↔ "sum"]), quae ad switches saepe conectuntur. (Hinc vocabulum "principia et parametra," huic disciplinae saepe datum.) Sic liber cuidam linguae studens solummodo rebus lexicalibus (vocabulis, morphematibus grammaticis, idiomatibus) egeat, et parametris quoque, quod nonnullis magni momenti exemplis fieri possit.

Huius sententiae fautores arguunt velocitatem, qua liberi linguam discant, inedicabiliter citam esse, nisi ei abilitatem linguis discendis habeant innatam. Similitudo passuum, quibus liberi patriae linguae student, atque hi errores, qui fieri solent a liberis discentibus, dum alia errorum genera, quae logica videntur (invenirenturque, secundum Chomsky, si omnino generalis, potius quam cuique linguae specialis, eruditionis mechanismus usui esset), nunquam fiunt, innatitatis thesis causa ostenduntur.

Recentius eius Programmate Minimalistico (1995), concepto Principiorum et Parametrorum detento, Chomsky meliorationem gravem machinae linguisticae ad exemplar LGB adtinenti efficere conatur, omnibus praeter nuda elementaria eius exuendis. Disciplinam generalem ad linguae humanae architecturam spectantem advocat, quae oeconomiae formaeque optimae principiis operam det, et disciplinae ad generationem pertinenti derivationali redeat, potius quam theoriae P&P classicae disciplinae aliquam repraesentationali.

Rationes Chomskianae multum eos adfecerunt, qui liberorum linguae adquisitionem investigant, licet multi in his rebus versantes ut puta Elizabetha Bates[31] et Michael Tomasello[32] contra theorias Chomskii arguant, advocantque theorias potius emergentisticas connexionisticasve: linguam explanandam censent mechanismis generalibus in cerebro sitis, qui multiplicibus et extensis rebus circumiectis socialibus, in quibus lingua adhibetur et discitur, se intermisceant.

Phonologiam tractans notissimum forsitan opus Chomskii est The Sound Pattern of English (1968; sc. "de Forma Sonorum Linguae Anglicae"), una cum Morris Halle scriptum et saepe tantummodo nomine SPE appellatum. Hoc opus huius facultatis progressionem valde affecit. Quamquam ex hoc tempore theoria phonologica "phonologiam SPE" multis modis excessit, systema SPE praecursor fuisse dicitur theoriarum phonologicarum maximi momenti hodiernarum, inter quas phonologia autosegmentalis, phonologia lexicalis, theoria optimalitatis. Chomsky iam de phonologia non scribit.

Grammatica generativa

Conferatur pagina principalis Grammatica generativa.

Disciplina Chomskiana ad syntaxin inspiciendam, quae grammatica generativa appellari solet, grammaticam quasi corpus scientiae a locutoribus cuiusdam linguae habitum videt. Ex annibus 1960, Chomsky multum huius scientiae censuit esse innatum, quapropter liberis solum non nulla sermonis eis patrii localia discenda sunt.[33] Corpus innatum scientiae linguae saepe grammatica universalis nominatur. Potentissimum, sententia Chomskii, Grammaticae Universalis existentiae indicium in eo est, quod liberi tam cito linguam patriam feliciter adquirunt, atque quod immane exstat spatium inter stimulos linguisticos, quibus liberi praebentur, et opulentem scientiam linguisticam, quam obtinent. Ecce theoria paupertatis stimuli. Hoc spatium scientia Grammaticae Universalis continuetur.

Theoriae Chomskii, quippe quae linguisticam valdissime adfecerunt, critica quoque acceperunt. Chomskianae grammaticae generativae continua critica ad eius Anglocentrismum et Eurocentrismum spectant, quod linguistae in hac traditione versantes de Universali Grammatica res dicere soleant, quae ex parvae studio linguarum quantitatis elata sint, interdumque solum unius linguae. In primis, Eurocentrismus per nimiam linguae Anglicae factam emphasin exhibita sit. Nunc autem centenis linguis non nulla saltem opera intra analyses Chomskianas data est.[34][35][36][37][38] Diversitate linguarum, quae derivationibus Grammaticae Universalis definitae sunt, non obstante, critici formalismos linguisticae Chomskianae esse Anglocentricos dicunt, et harum linguarum linguae Anglicae dissimilium detorquere proprietates.[39][40][41] Cognitionem Chomskii ideo formam esse imperialismi linguistici.[42] Linguistas Chomskianos ceteroquin ut quales cuiusdam linguae phrases bene formatae sint sciant in praesagitione locutorum, quibus haec lingua sit patria, nimis incumbere. Quod propter methodologiam incusatum est. Non nulli psychologi et psycholinguistae, doctrinae Chomskianae generaliter amici, arguerunt linguistas Chomskianos parum operae rebus experimentalibus ex language processing obtentis dare, quam ob rem theoriae eorum psychologice inexplebiles fiant. Critici alii (vide "Eruditio linguae") utrum Grammaticam componere Universalem deceat ad liberorum adquisitionem linguisticam explanandam, in dubio habent, quia dominio generales (domain-general) eruditionis mechanismos satisfaciant.

Nunc sunt multi et diversi grammaticae generativae rami, ita ut constitutiones tamquam grammatica syntagmatica nuclearis, grammatica lexico-functionalis, grammatica categorialis combinatoria Chomskianae generativaeque fere dici possint.

Hierarchia Chomskiana

Conferatur pagina principalis Hierarchia Chomskiana.

Chomsky diversa linguarum formalium genera scrutatus est, ut cognosceret utrum proprietates linguae humanae graves capere possent. Ponit hierarchia Chomskiana grammaticas formales in classes (seu greges), quibus est semper maior potestas expressiva; id est, omnis classis maiorem numerum linguarum formalium classe priori progenerare potest. Chomsky arguit quibusdam linguae humanae partibus, ut formentur, multipliciore opus esse grammatica formali (secundum hierarchiam illam), quam aliis. Dum lingua regularis, exempli gratia, sat potens sit ut linguae Anglicae morphologia describatur, non ita de syntaxi Anglica agitur. Non solum linguisticam sed etiam informaticam tangit hierarchia Chomskiana (praesertim quod ad compilatrorum comparationem et automatorum theoriam spectat).[43] Est enim similitudo inter linguae hierarchiam Chomskianam et diversa automatorum genera, ita ut theoremata de linguis sive linguas (grammaticas) sive automata tractent.

Potest etiam fieri ut linguae Serie potestatum formali tractentur.[44] Series potestatum formalis, necnon nexus inter linguas et semigreges, in Marcelli Pauli Schützenberger animo volvebatur cum apud Sorbonam versabatur. Series potestatum formalis Seriei Taylor, in cursu calculi usui, similis est, et his maxime linguis, quarum verba (symbola terminalia) commutativa sunt, prodest.[45]

De rebus civilibus

Unam legis e paginis de
disserentibus

  • Nigra
  • Buddhistica
  • Capitalistica
  • Christiana
  • Collectivistica
  • Communistica
  • Egoistica
  • Existentialistica
  • Feministica
  • Viridis
  • Individualistica
  • Infoanarchismus
  • Anarchism insurrectionis
  • Laeva
  • Mutualistica
  • Nationalis
  • Nihilistica
  • Naturistica
  • Pacifistica
  • Philosophica
  • Platformistica
  • Post-anarchistica
  • Post-colonialis
  • Post-laeva
  • Primitivistica
  • Queer
  • Socialis
  • Syndicalistica
  • Synthetica
  • Veganistica
  • Voluntaristica
  • Sine adiectivis
  • Anarchia
  • Anarchist Black Cross
  • Anti-authoritarianismus
  • Antimilitarismus
  • Grex affinitatis
  • Black bloc
  • Contentio classium
  • Communia
  • Consensus democracy
  • Conscientious objector
  • Decentralizatio
  • Oecologia profunda
  • Actio directa
  • Democratia directa
  • Potestas dualis
  • Especifismo
  • Anarchismus expropriativus
  • Associatio liber
  • Amor liber
  • Schola libera
  • Cogitatio libera
  • Horizontalitas
  • Illegalismus
  • Individualismus
  • Reclamatio individualis
  • Isocratia
  • Lex
  • Politica participatoria
  • Permanent Autonomous Zone
  • Prefigurative politics
  • Propaganda of the deed
  • Refusal of work
  • Res novae
  • Rewilding
  • Social center
  • Oecologia socialis
  • Social insertion
  • Somatherapia
  • Spontaneous order
  • Squatting
  • Temporary Autonomous Zone
  • Union of egoists
  • Anarcho-capitalismus
  • Iura animalium
  • Capitalismus
  • Education
  • Critica
  • Religio Islamica
  • Iura LGBT
  • Anarchismus aestheticus
  • Marxismus
  • Nationalismus
  • Iudaismus Orthodoxus
  • Religio
  • Sexus et amor
  • Violentia
  • Commune Parisiorum anni 1871
  • Hague Congress
  • International Conference of Rome
  • Trial of the thirty
  • Res Haymarket
  • Kalendae Maiae
  • Anarchist Exclusion Act
  • Congress of Amsterdam
  • Tragic Week
  • High Treason Incident
  • Manifesto of the Sixteen
  • 1919 United States anarchist bombings
  • Biennio rosso
  • Bavarian Soviet Republic
  • Kronstadt rebellion
  • Third Russian Revolution
  • Makhnovia
  • Amakasu Incident
  • Escuela Moderna
  • Anarchismus individualisticus in Europa
  • Anarchismus individualisticus in Francia
  • Res Novae Hispanicae
  • Barcelona May Days
  • Red inverted triangle
  • Labadie Collection
  • Mensis Maius 1968
  • Provo
  • LIP
  • Kate Sharpley Library
  • Australian Anarchist Centenary
  • Carnival Against Capitalism
  • 1999 WTO Conference protest
  • Communization
  • Societates cooperativae
  • Counter-economics
  • Democratia oeconomica
  • Free store
  • Gift economy
  • Infoanarchismus
  • Abolitionismus mercatuum
  • Mutual aid
  • Mutualismus
  • Participatory economics
  • Planned economy
  • Really Really Free Market
  • Servitus salariaria
  • Workers' self-management
  • Aequatoria
  • Africa
  • Anglia
  • Argentina
  • Australia
  • Brasilia
  • Canada
  • Civitates Foederatae
  • Cuba
  • Francia
  • Germania
  • Graecia
  • Hibernia
  • Hispania
  • India
  • Islandia
  • Israël
  • Italia
  • Iaponia
  • Corea
  • Mexicum
  • Polonia
  • Russia
  • Sinae
  • Suecia
  • Turcia
  • Ucraina
  • Vietnamia
Indices
  • Greges anarcho-punk
  • Communitates
  • Personae ficticiae
  • Anarchistae Iudaei
  • Musici
  • Organizationes
  • Periodica
  • Poëtae
  • Pornographers
  • Anarchistae Russici
  • Pelliculae
Adfinia
  • Anticapitalismus
  • Anticonsumerismus
  • Anticorporatismus
  • Antifascismus
  • Antiglobalizatio
  • Antimilitarismus
  • Anti-statism
  • Anti-war
  • Autarchismus
  • Autonomismus
  • Labour movement
  • Communismus laevus
  • Libertarianismus
  • Formula:Longlink
  • Socialismus libertarianus
  • Situationist International
Conferatur pagina principalis Civilitas Noam Chomsky.

Chomsky dixit suas "sententias personales admodum traditionales anarchistas, cum originibus in Illuminatione et liberalismo classico" esse,[conv. 13][46] et socialismum libertarianum laudavit.[47] Quamquam ambiguitatem lemmatum cavet, sententiae eius civiles ad sinistram pertinere dici solent,[48][49][50][51] seseque anarchosyndicalisticum esse dixit.[52] Socius est societatum Campaign for Peace and Democracy et Industrial Workers of the World syndicatus internationalis,[53] nec non societatis International Organization for a Participatory Society, quam putat "longe nos conferre" posse "ad conatus disperse in orbe terrarum factos unificandos eosque in vim potentem efficientemque conformare."[conv. 14][54][55] De anarchismo librum, Chomsky on Anarchism nomine, qui acroases et scripta Chomskii ad anarchismum spectantia colligeret, AK Press societas litteraria collectiva anno 2006 protulit.

Chomsky in activismo civili partes egit omnem per vitam suam adultam, et sententiae de civilitate rebusque internationalibus, quas sonuit, late citantur et circumferuntur. Chomsky suas sententias esse illas, quas potentes audire nolint, dixit, quam ob rem Americanum dissidentem civilum esse habetur.

Ait Chomsky auctoritatem, nisi aliter demonstratam, natura illegitimam esse, et in eis, qui auctoritate utantur, indicii pondus esse; hoc pondus, si excusari nequeat, subvertendum esse, cum iniusta sit auctoritas auctoratatis causa. Auctoritatis iustae exempli causa Chomsky adultum, qui liberum, ne in via autocinetorum plena eat, prohibentem excogitavit.[56] Paulum discriminis moralis inter 'veram' servitutem (chattel slavery) et "servitutem salariariam," id est sese patrono conducere, esse decertat. Quod impetum esse in libertatem individualem factum putat. Operariis locum laborandi possidendum et gubernendum esse habet, quod etiam (ut notat ille) Puellae Lowell Mill credebant.[57]

Vehementer incusavit Chomsky civilitatem rerum externarum Americanam. Duplice norma Civitates Foederatas uti habet, quae democratiam libertatemque adnuntient dum antidemocraticas tyrannicasque organizationes adiuvent, sicut Chiliam Augusto Pinochet regnante. Quod putat magnas in violationes iurum humanorum defluere. Arguere solet Civitatum Foederatarum interventus in civitatibus aliis factos, inter quos operam ad Contras Nicaraguae datam, quam rem multum repugnavit, ulli tromocratiae definitioni convenire,[58] et enim "definitioni publicae in Americano Codice et Exercitus Enchiridiis inventae ineuntibus annis 1980."[conv. 15][59][60] Ante eius casum, Unionis quoque Sovieticae imperialismum Chomsky condemnavit; anno 1986, verbi gratia, inter cursum quaestionum et respondorum post acroasin, quae apud Universidad Centroamericana "José Simeón Cañas" dederat, cum provocatus sit de modo, quo "de Americae Septentrionalis imperialismo et Russico imperialismo eadem anima loqui"[conv. 16] potuerit, Chomsky respondit: "Una e mundi veritatibus est superpotentias esse duas, alteram, quae sit immanis et quae, ut evenit, in cervice tua caligam suam teneat; alteram, quae sit minor et quae, ut evenit, in aliorum cervicibus caligam suam teneat. Quemquam in Orbi Tertio viventem puto graviter errare, si in illusiones de his rebus cadat."[conv. 17][61]

De Usamae bin Laden morte, Chomsky inquit:

Nobis est rogandum, quo modo reaguerimus, si Iracenses manus in Georgii W. Bush domum appulerint, eum occiderint, corpusque suum in Atlantico deiacuerint. Sine controversia, scelera eius valde ultra ea bin Laden excesserunt, neque is est 'suspectus' sed sine controversia 'imperator' qui iussit 'summum scelus internationale' contrahi, 'quod modo in hoc ab aliis belli sceleribus discrepet, quod in eo ipso omnium rerum malum accumulatum concludat' (ut Iudicia Norimbergensia revocem), propter quae malefactores Nazistae ad furcam damnati sunt: centena milia mortuorum, milliones profugorum, deletionem multi nationis, amaram dissensionem sectarianam, quae in regionis reliquum effudit.[conv. 18][62]

Unam legis e paginis de
disserentibus

Theoria et usus
  • Anti-authoritarianismus
  • Anticapitalismus
  • Anticonsumerismus
  • Anti-Leninismus
  • Laeva anti-Stalinistica
  • Anti-statism
  • Bourse du Travail
  • Class consciousness
  • Consensus democracy
  • Common ownership
  • Commons
  • Commune
  • Decentralization
  • Direct democracy
  • Dual power
  • Class struggle
  • Economic democracy
  • Egalitarian community
  • Free association
  • Amor liber
  • Free school
  • Free store
  • Mass strike
  • Guilds
  • Municipalismus libertarianus
  • Mutual aid
  • Prefigurative politics
  • Internationalismus proletarianus
  • Soviet
  • State capitalism
  • State socialism
  • Stateless society
  • Social center
  • Squatting
  • Ultra-leftism
  • Servitus salariaria
  • Workers control
  • Worker cooperative
  • Workers council
Homines
Philosophiae
  • Fourierismus
  • Mutualismus
  • Anarchismus collectivisticus
  • Anarcho-communismus
  • Anarcho-syndicalismus
  • Guild socialism
  • Syndicalismus rebus novis favens
  • Anarchismus socialis
  • Marxismus libertarianus
  • Communismus laevus
  • Council communism
  • Platformism
  • Oeconomica Gandhiana
  • Situationist International
  • Autonomismus
  • Oecologia socialis
  • Participismus
  • Democratia inclusiva
  • Zapatismo
  • Insurrectionary anarchism
  • Communalismus
  • Communizatio
Principes Res Gestae
  • Diggers
  • Paris Commune
  • Haymarket affair
  • Strandzha Commune
  • February Revolution
  • Bavarian Soviet Republic
  • Biennio Rosso
  • Free Territory
  • Seditiones laevae contra Bolsevicos
  • Escuela Moderna
  • Res Novae Hispanicae
  • Res Novae Hungaricae anni 1956
  • Mensis Maii 1968 in Francia
  • Communismus laevus in Sinis
  • Zapatista Uprising
  • Argentinazo
Adfinia

Media Civitatum Foederatarum contendit late munere fungi "sacerdotii empticii"[63] rectionis et corporationum Americanarum, cum haec tria communibus causis intexantur. In illustra Gualterio Lippmann relatione, Chomsky una cum coscriptore Eduardo S. Herman in libro Manufacturing Consent scripsit media Americana plebis consensionem per exemplar propagandae adferre. Chomsky anni 2010 Iudicii Summi Civitatum Foederatarum Citizens United consilium condemnavit, quo fines expeditionibus comitialibus facti abrogati sunt, quod "corporatam democratiae rapinam" appellavit.[conv. 19][64]

Bello Drogis Facto adversatur, dicens usum dictionis decipere, idque "bellum nonnullis drogis factum" (the war on certain drugs) advocat. Reformationi civilitatis drogarum favet, docendo et praeveniendo factae potius quam actionibus rei militaris vigilumve, ad drogarum usum minuendum.[65] In anni 1999 colloquio, Chomsky arguit, cum nihil usus talium rerum qualium tabaci curae sit rectioni, tum in usum cannabis, verbi gratia, impetum facit propter pauperum opprimendorum consecutiones.[66] Dixit enim:

Leges Civitatum Foederatarum domesticae metas, quas dicunt eis esse, non exsecutunt, legislatoresque bene hoc sciunt. Si non ad drogarum usum deminuendum, qualem ad rem spectant? Sane clarum est, actis et hodiernis et historicis, drogas criminalizari solere cum classibus periculosis dictis coniungantur, non nullarum drogarum criminalizationem technicam imperii socialis esse.[conv. 20][67]

Chomsky socialistos credit mores exemplum esse rationum e liberalismo classico et radicali humanismo ortarum contextui industriali extentarum. Societatem eminenter componi et in democratico communitatum locorumque laborandi imperio fundari. Rationes humanistas radicales Bertrandi Russell et Ioannis Dewey, qui multum eum adfecerint, "in Illuminatione classicoque liberalismo radicatas esse virtutemque rebus novis faventem retinere."[conv. 21][68]

Civitates Foederatas iam dixit ille "nationem orbis terrarum optimam" esse,[conv. 22][69] quod serius explanavit dicendo: "Stupidum est nationes aestimare neque unquam sic res ponam, sed non nulla Americae bona, praesertim ad libertatem loquendi pertinentia, quae saeculis contentionum publicarum, admiranda sunt."[conv. 23][70] Dixit etiam: "Modis multis, Civitates Foederatae liberrima est orbis terrarum natio. Non solum de coercitionis statalis? finibus loquor, licet hoc quoque verum sit, sed etiam de adfinitatibus domesticis. Civitates Foederatae propius a societate classibus carente, quod ad adfinitatibus interpersonalibus spectat, quam virtualiter ulla societas alia pervenit."[conv. 24][71]

Chomsky criticis adversatur, quae aiunt anarchismum a subsidio sociali abhorrere, nam:

Potes sane affirmare non nobis curae esse problemata, quibus homines hodie dolent, cum de rebus futuris velimus cogitare possibilibus. Sit ita, sed tunc noli simulare tibi curae esse homines eorumque fatum, ac in seminarii conclavi mane et in caupona cafearia intellectuali una cum aliis hominibus privilegiatis. Alioquin potes humanitate agere: laborare volo, hodie, ad meliorem crastini causa societatem instituendam — quod est classicus status anarchisticus [. . .] . Hoc iustum est, et recte ad homines problematibus dolentes sustinendos adducit: salutis securitatisque moderationem, assecurationem valetudinariam nationalem, systemata auxilii eis, quibus eis opus est, et cetera. Hoc non satis est ad res futuras diversas melioresque componendas, sed necesse est. Quodlibet alii eorum contemptum accipiet benemeritum, qui tam luxuria non utuntur, quam ut circumstantias, in quibus vivunt, negligant dum superesse conantur.[conv. 25][72]

Sententiae Chomskii antibellicae esse summatim dici possint, sed non adstricte pacificae. Bello Vietnamiensi celse adversatus est et plerisque aliis bellis per vitam suam gestis. Resistentia fiscali et ambulacris pacis has sententias ostendit. Anno 1968, nomen suum voto "Writers and Editors War Tax Protest" subnotavit, se pensionem tributorum abnuiturum esse iurans ut Bellum Vietnamiense increpet.[73] Commentationes de hoc bello conscripsit, inter quas The Responsibility of Intellectuals ("de Responsabilitate Intellectualium"). Implicationem Americanam in Bello Orbis Terrarum Secundo, ut Potestates Axis vincantur, tenet probabiliter fas fuisse, quamvis eventum belli consiliis prioribus desiti praeventive praeoptoverit. Missionem autem pyrobolorum atomicorum in Hirosimam et Negasacium "inter maxime inedicibilia historiae scelera" fuisse.[conv. 26][74]

Chomsky rectionem Israëlensem, nec non fautores eius et Civitatum Foederatarum amicitiam cum ea, propter populi Palaestinensis tractatum incusavit, quod "'Israëlis defensores' re vera degenerationem moralem eius et sine dubio deletionem eius ultimam defendunt" atque "manifestissima Israëlis electio expansionis pro securitate huic rei adducere possit."[conv. 27][75] Chomsky de Israële tamquam statu Iudaeo instituendo abnuit, quoniam "Non censeo statum Iudaeum sive Christianum sive Islamicum conceptum esse bonum. Civitates Foederatas statum Christianum esse recusaverim."[conv. 28][76] Chomsky haesit prius quam opera civilitatem Israëlensem incusantia provulgaverit dum parentes eius vivebant, nam "sciebam id eos vulnaraturum esse, praecipue propter amicos eorum, qui hysterice palam sententiis tamquam meis reagebant."[conv. 29][77] Die 16 Maii 2010, auctoritates? Chomsky detinuerunt denique ei in Cisiordaniam per Iordaniam inire non siverunt.[78] Primi Ministri Israëlensis interpres initus recusationem solum ob finis custodem, qui "auctoritatem suam praeteriit,"[conv. 30] evenisse declaravit, secundumque ineundi conatum credibiliter situm iri.[79] Chomsky dissensit, nam ministral, qui eum interrogaverit, ordines accepisset a superioribus: non nullas post interrogationis horas, initus ei reprobatus sit propter res, quas dicat, et nam universitatem Cisiordanianam visurus esset neque universitates ullas Israëlenses.[79]

Chomsky libertati loquendi valde favet, multumque de hac re et mediis publicis scripsit, et omni censurae adversatur. Ait: "Quod ad libertatem loquendi spectat, sunt duo status: vehementer eam defendis harum sententiarum causa, quas odisti, aut eam recusas formulasque Stalinistas/fascistas praeoptas."[conv. 31][80] De anni 2010 documentorum Americanorum divulgatione ab Wikileaks facta, Chomsky inquit, "momenti fortasse maximi … est illud acerbum democratiae odium, quod ostendunt et Rectio CFA — Hilaria Clinton, aliique — et legati."[conv. 32][81] Chomsky eos, qui eum diffamaverint, in ius non vocat, sed eis epistulis publicis in diariis provulgandis adversatur. Notum huius rationis exemplum responsum eius est commentationi ab Emma Brockes in The Guardian scriptae, secundum quam ille Lanienam Argentariae negavisset.[82][83][84] Epistula Chomskii effecit ut The Guardian correctionem divulgaret apologeticam, commentationemque a situ eius interretiali removeret.[85]

Chomsky saepe dixit nihil nexus inter opus linguisticum sententiasque civiles eius esse, et huic rationi, bonas de rebus civilibus collocutiones perita rerum academicarum scientia egere, adversari solet. In anni 1969 colloquio, de nexu inter civilitate et opus suum linguisticum dixit:

Adhuc ipse sentio quemlibet nexum tenuem esse. Eum dilatare non velim, sed mihi saltem aliquid significare puto. Cuiusdam rationibus civilibus rationibusve ad constitutionem socialem adtinentibus puto tandem in quolibet naturae humanae operumque humanorum concepto constandum esse.[conv. 33][86]

Non nulli censores Chomsky hypocrisis incusaverunt cum, quamvis imperialismum militarem Americanum et Europaeanum incuset, priscae investigationes linguisticae apud MIT factae multa ex parte Americanae rei militaris pecuniam acceperant.[87] Chomsky arguit, quo pecuniam a re militari CFA acceperit, eo responsabilitatem magnam ei esse factorum infas eius incusandorum et occurrendorum.

Poenae capitali adversatur et contra Stephani Woods supplicium extremum locutus est: "Poenam capitalem habeo scelus esse omnibus circumstantiis, et cummaxime in casu Stephani Woods. Vehementer supplicio extremo Stephani Woods diei 13 Septembris 2011 adversor."[conv. 34]

Noam Chomsky acroasin gregi Occupy Harvard ferens.

Cum series manifestationum, Occupy Wall Street nomine, Novi Eboraci die 17 Septembris 2011 coepta est, Chomsky approbavit (et enim Occupy Boston in via allocutus est),[88] scribens:

Quisquam, qui oculos habeat apertos, gangsterismum Wall Street — immo institutionum argentariarum generaliter — severas calamitates populo Civitatum Foederatarum (et orbis terrarum) scit effecisse. Et enim semper magis sic egisse plures quam triginta annos, cum potestas oeconomica sua radicitus auxerit, una cum potestate sua civile. Hoc circulum vitiosum coepit, quo divitia immanis, et cum ea potestas civilis, congregata est minimam in populi partem, fractionem unius centesimae, dum reliquum semper magis id fit, quod interdum "precariatum" appellatur — ei, qui superesse in existentia precaria conantur. Ea quoque mala omnino fere impunite agunt — non solum too big to fail (scilicet "maiores quam ut fallant"), sed etiam "too big to jail" ("maiores quam ut incarcerentur"). ¶ Audaces et honorabiles manifestationes, quae in Wall Street aguntur, ad hanc calamitatem animadversioni publicae ferendam iuvent, et ad conatus dedicatos adducant ut ea superetur et societas melioretur.[conv. 35][89][90][91]

Chomsky atheus est.[92][93]

De mediis

Alius animi conspectus operis civilis Chomskii est analysis eius mediorum, praesertim Civitatrum Foederatarum, structurarum et coactuum eorum, et huius partis, quam Chomsky eis agi retur, magnarum negotationum commodorumque statalium? fulciendorum. Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media, anni 1988 liber a Chomskio et Eduardo S. Herman conscriptus, hanc rem penitus tractat, exemplar propagandae illud rerum nuntiarum ostendendo, una cum multis et prolixis causae studiis (case study), quae id testificentur. Hoc propagandae exemplar profert tales societates democraticiores quales CFA persubtilibus et placidis (non-violent) imperii modis uti, dissimilibus his, quibus systemata totalitariana utantur, qui viribus physicis prompte utantur ad populum cogendum. Ut inquit Chomsky, "Propaganda democratiae est id, quod fustis statui totalitariano."[conv. 36]

Exemplar sibi vult explanare quandam animi intentionem systematicam mediorum communicationis socialis, non propter hominum conspirationem, sed potius propter causas oeconomicas et structurales. Intentionem animi arguit a quinque "filtris" defluere, quae nuntiis omnibus "permeanda" sint,[conv. 37] quibusque coniectis nuntia systematice detorqueantur.

Filtra diversas res notant. Primum filtrum, quod est mediorum proprietas, pleraque nuntiorum emissaria magnis corporationibus possideri. Filtrum secundum, q.e. argentarius commeatus, emissaria maximam pecuniae partem ex praeconio neque lectoribus obtinere, quam ob rem nuntia, quae provulgent, desideria moresque negotationum resonent. Filtrum tertium, nuntiorum media institutionibus statalibus? et negotationibus magnis, quippe quibus intentiones animi sint maximae, delitoribus uti. Quartum autem filtrum, q.e. critica, varios greges media propter inclinationem animi — inclinationem contrariam ei, quam Chomsky reatur esse — aggredi. Quintum filtrum tandem, q.e. normae, rationes communes esse inter relatores. (Hoc filtrum in textu originali, i.e. anni 1988, ad anticommunismum spectabat. Unione Sovietica tamen casa, dilatum est.) Exemplar igitur modum ostendat, quo media systema nec centralizatum nec conspiratioriale sed nihilo minus fortissimum forment, quo consensus delectorum creetur et disputationes publicae intra delectorum perspectivam conpingantur, simul atque adspectus democratiae teneatur.

Exemplis duplicibus Chomsky Hermanque exemplar suum demonstrant, id est paribus exemplorum rerum persimilium. Exempli gratia, secundum eos, si "hostis publicus" aliquid faciat, sicut ministralem religiosum necare, prelum tam callide inquirat tantaque de hac re provulget, quam ut victimae "hostis publici" "dignae" habeantur; quodsi amicus eandem peioremve rem faciat, prelum efficiat ut fabulam minus malam, quam est, videatur, ita ut victimae Civitatum Americanarum aut cuiusdam status clientis eius "indignae" habeantur.[conv. 38]

Inter studia causarum invenitur id, quod demonstrari solet, ut liberrimi preli exemplum optimum, quod est modus, quo media Belli Vietnamiensis Tet Offensive tractaverunt. Hac quidem in re, prelum arguunt ad delectorum causam ferendam egisse.

Scientia

Chomsky scientiam habet explicationis inquisitionem esse, et sententiam, eam catalogum rerum explanationumve mechanicarum esse, recusat. Quocirca maxima pars contributorum eius scientiae factorum hypotheses fuerunt, potius quam "inventa."[94] Ergo logicae critica poststructuralia aut postmoderna nugas esse retur:

Multum vitae meae habui quaestiones harum similes disserans, et modis solis, quos cognovi, utens; hos hic condemnatos ut "scientia," "rationalitas," "logica," et sic porro. Symbolas igitur lego, eas sperans me adiuvaturas, ut hos fines "superem," aut fortasse cursum omnino diversum admoneant. Falsus autem sum. Fortasse solum propter fines meos sic evenit. Saepius, "oculi mei vitreantur" cum rhetoricam polysyllabam lego de poststructuralismo et postmodernismo; id, quod intellego, plerumque truismus errorve est, haec autem res solum fractio est omnium verborum. Verum est multa alia esse, quae non intellego: commentationes de rebus nuper factis in mathematica et physica, exempli gratia. Adest autem discrimen. Hac in re, scio, quo modo ea intellegem, idque feci, cum mea interesset; et scio quoque earum disciplinarum homines mihi ea explanare posse, ita ut (partialem) scientiam, cui studeam, accipere possim. Contra, nemo mihi explanare posse videtur, quid posthoc postqueillud sit, nisi truismus aut error aut nugae, ita ut quo modo progrediar, nesciam.[conv. 39][95]

Quamquam Chomsky scientiam credit magni momenti esse, ut ratio bona doceatur, scientiam non sat esse habet ut res multiplices velut res humanae intellegantur:

Scientia de rebus persimplicibus agit, difficilesque quaestiones de eis poscit. Cum primum res multipliciores fiant, scientia ea tractare nequit. . . . Sed haec est valde intricata res: Scientia ei, quod in margine intellectus est, studet, et id, quod in margine est intellectus, simplicius esse solet. Et rare res humanas adtingit. Res humanae valde multipliciores sunt.[conv. 40][96]

Psychologia

Opus Chomskii linguisticum graviter psychologiam movit hodiernam.[7] Linguistica Chomskio ramus psychologiae cognitivae est; ad verum linguisticae conspectum formandum, intellectu naturae humanae et rerum mentalium opus est. Theoria eius grammaticae universalis a multis visa est ut illius temporis behaviorismo provocatio, et consequentias graves illi scientiae tulit, cum investigaverit, quo modo liberi linguam discant, quidque sit potestas lingua utendi.

Noam Chomsky Vancuverii Columbiae Britannicae anno 2004

Anno 1959, Chomsky critica divulgavit libri B. F. Skinner Verbal Behavior, quo Skinner res theoricas linguae, quae ad behaviorismum pertinebant, obtulerat. Is "verbal behavior" (sc. mores verbales) habebat esse mores discitos, quibus sunt consecutiones propriae per aliorum mores discitos delatae. Quam ob rem conspectus morum ad communicationem adtinentium, quem liber tractabat, valde maior erat eo, quem linguistae adire solent. Skinneri disciplina circumstantias, in quibus lingua usurpatur, intuebatur; verbi gratia, discrimen functionale est inter aquam petendam et aliquid aquam dicendum et aliquem, qui aquam petat, respondendum. Ea responsorum genera functionaliter diversa, quae explicationibus diversis egebant, cum et traditionalibus linguae rationibus et psycholinguistica Chomskii disciplina dissentiebant. Chomsky explicationem functionalem ad quaestiones de actu communicativo coactam gravia credebat neglegare.[97] Quaestionibus operam dedit de operatione progressioneque innatarum structurarum ad syntaxin pertinentium, quae possint verba et phrases adparare, cohaerescere, aptare, componere in loquellam, quae intellegatur.

Chomsky in critica sua affirmavit applicationem scientificam behavioralium doctrinarum, quae de investigationibus in animalibus factis deducuntur, severe delinquere, et superficialem esse morum verbalium humanorum explanationem, quia theoria, quae sese in condicionibus externalibus adstringat, ei, "quod compertum" sit,[conv. 41] non satis grammaticam generativam interpretetur. Chomsky exempli causa liberorum citam linguae adquisitionem usurpavit, et facultatem suam, quae cito crescat, phrasium grammaticalium creandarum, et linguae universaliter creativum usum a locutoribus nativis ostensum. Quas ob res Chomsky habet Skinneri sententiam exemplificavisse theoriae testimonio factae limitationes. Dotationem geneticam prius esse proponendam, quam mores verbales humani, tamquam usus linguistici et evolutionis linguisticae creativae partes, intellegi possint. Sententia quidem, secundum qualem partes linguae genimen sint facultatis innatae et universalis, Skinneri behaviorismo radicali adversatur.

Chomskii anni 1959 scriptum critica a multis concepit, quibus interfuit illa Canici MacCorquodale anno 1970 vulgata, nomine On Chomsky's Review of Skinner's Verbal Behavior[98] (scilicet "De Chomskii Iudicio Verbalium Morum Skinneri"). Canici MacCorquodale argumentum gravi modo a Nathan Stemmer expassum est in anni 1990 symbola, Skinner's Verbal Behavior, Chomsky's review, and mentalism[99] (sc. "De Skinneri Moribus Verbalibus, criticis Chomskii, mentalismoque"). Haec et similia critica non nulla disputaverunt, quae extra psychologiam behavioralem non dici solent, tamquam Chomsky parum behavioralismum, dissimilitudinemve inter behavioralismum Skinnerianum varietatesque eius alias, intellegere, ideoque in multis graviter erravisse. Critici critica Chomskiana ceterum censent fefellisse in eo, quod demonstrandum, demonstrando, et in opere Skinneri aliorumque detorquerendo, rebus extra contextum citandis.[100] Chomsky critica sua dicit ad modum directa esse, quo Skinneri psychologiae behavioralis typus "in Quineano empirismo philosophiaeque naturalizatione" usurpatus esset.[conv. 42][101]

Postulatum est, critica Chomskii methodologiae et assumptionum Skinneri "rebus novis cognitivis" ("cognitive revolution") viam delapidavisse, quae est conversio in rebus psychologicis Americanis inter annos 1950 et 1970 facta, ut potius cognitivae essent quam behaviorales. In Cartesian Linguistics anni 1966 opere suo (sc. "Linguistica Cartesiana"), et enim in operibus consequentibus, Chomsky explanationem linguisticarum hominis facultatum ostendit, quae exemplar facta est, quod et hodie non nullis psychologicis rebus scrutandis adhibetur. Multae rationes hodiernae ad modum, quo mens munere suo fungatur, pertinentes, ex scriptis Chomskii nobis venerunt.

Hae rationes sunt tres.

  • Mentem "cognitivam" esse, mentem id est re vera status mentales, sententias, dubia, et sic porro, continere.
  • Plerasque ex gravibus linguae et mentis virtutibus innatas esse. Adquisitionem linguae et progressionem exire pronitate innata, quae rerum externarum experientia incipiatur. Nexus inter innatam humanam linguae abilitatem et hereditatem causa fuit eminens in Chomskii et Ioannis Piaget disputatione, apud Regalem Montem anno 1975 habitam.[102] Quamquam nexus inter compositionem geneticam hominis et linguae abilitatem illo tempore et postea conlatus est, longe adhuc ab geneticis linguae humanae fundamentis intellengendis absumus. Opus de exemplari stabilitationis selectivae synapsium deductum ab Ioanne Petro Changeux, Philippe Courrège, Antonioque Danchin factum,[103] et recentius theoria et experientia ab Iacobo Mehler et Stanislas Dehaene confirmatum, praesertim quod ad cognitionem numericam (numerical cognition) adtinet, "nativismo" Chomskiano adiuvat. De genere legum, quae nexus neuronales componerent ad linguam admittendam, nihil ostendit. Psychologi consequentes "nativistam" thesin illam ultra linguam tetenderunt.
  • "Modularitatis" conceptum, cognitivam ad mentis architecturam spectans. Mentem diversorum et inter se agentium et specialium (specialised) subsystematum esse. Quod acriter de ratione, qua ulla res in mente sita processibus cognitivis adtingi possit, discrepat.

Disputationes

Chomsky apud Forum Sociale Mundi (Portu Alacro in urbe) anno 2003 sermocinatur.

Chomsky suas sententias de philosophia, linguistica, civilitate disputare solet.[1] Id fecit cum Ioanne Piaget,[104] Michaele Foucault,[105] Gulielmo F. Buckley, Jr.,[106] Christophoro Hitchens,[107][108][109][110][111][112] Georgio Lakoff,[113] Richardo Perle,[114] Hilario Putnam,[115] Willard Quine,[116] Alanoque Dershowitz.[117] Modo loquendi suo propter taeditudinem incusato, inquit Chomky, "locutor taediosus sum hocque mihi placet . . . non credo multos personae, quidcumque sit illa, allici . . . controversiis student, et controversiis student nam sunt magni momenti."[conv. 43][118] "Eloquentia superficiali, motu animi et sic porro circumagi nolumus."[conv. 44][119]

Auctoritas

Exemplaria Chomskiana fundamenti theoretici causa in multis disciplinis adhibentur. Hierarchia Chomskiana doceri simplicibus in informaticae cursibus solet, cum generum variorum linguarum formalium offerat conspectum. Haec hierarchia in rebus mathematicis quoque conferri potest[120] studiaque inter mathematicos citavit, praesertim combinatores. Argumenta psychologiae evolutionaris non nulla ab exquaesitionis proventibus suae oriuntur.[121]

Nicolaus K. Jerne, anni 1984 Praemii Nobeliani physiologiae et medicinae laureatus, exemplare generativo Chomskii usus est ut systema immunitatis humanum explicaret coaequando "grammaticae generativae constituta … una cum proprietatibus compositionis proteinorum variis."[conv. 45] Titulus Nicolai Jerne acroasis Nobelianae Holmiae datae erat "De Grammatica Generativa Systematis Immunitatis."[conv. 46]

Nim Chimpsky, pan studii causa de animalium adeptione linguistica apud Universitatem Columbianam habitum, e Chomskio appellatus est (pan Anglice dicitur chimp) cum Chomsky adeptionem linguisticam haberet facultatem solummodo humanam esse.

Donaldus Knuth, informaticae peritus, inquit, "Me fateor mecum apportavisse Noam Chomskii librum Syntactic Structures in lunam mellis meam anno 1961. . . . Ecce res mirabilis: doctrina linguarum mathematica, in qua programmatoris intuitu uti potuerim!"[conv. 47][122]

Inter linguistas quos opera Chomskiana movent est Andreas Carnie.

Academica facta, praemia, honores

Anno 1969 ineunte, Acroases Ioannis Lockii apud Universitatem Oxoniensem egit; mense Ianuario 1970, Acroasin Memorialem Bertrandi Russell apud Universitas Cantabrigiensem; anno 1972, Acroasin Memorialem Nehru Dellii Novi; anno 1977, Acroasin Huizinga Lugduni Batavorum; anno 1988 Acroases Massey apud Universitatem Torontonensem, "Necessary Illusions: Thought Control in Democratic Societies" nomine; anno 1997, Acroasin Memorialem Davie de Libertate Philosophandi Civitate Capitis;[123] inter multa alia.[124]

Chomsky multos gradus honoris causa ab universitatibus totum per orbem terrarum accepit, inter quas:

Socius est Academiae Americanae Artium et Scientiarum, Academiae Nationalis Civitatum Foederatarum Scientiarum, Societatis Philosophicae Americanae, Academiae Serbianae Scientiarum et Artium in Facultate Scientiarum Socialium,[128] necnon aliarum societatum in Civitatibus Foederatis forasque fundatarum. Societatis Psychologicae Americanae Praemium Contributi Scientifici Excellentis[conv. 48] accepit, Praemium Kyoti in Scientiis Fundamentalibus, Insigne Helmholtz,[conv. 49] Praemium Dorotheae Eldridge Pacificatoris,[conv. 50] anni 1999 Insigne Beniamini Franklinii in Scientiis Informaticis Cognitivisque.[conv. 51][129] Bis (annibus 1987 et 1989) Orwell Award accepit, Concilio Nationali Doctorum Linguae Anglicae datum, propter "contributa excellentia honestati et claritati sermonis publici facta."[conv. 52][130]

Anno 2005, Chomsky honorarium accepit consortium[conv. 53] Societatis Litterariae et Historicae;[131] anno 2007, Universitatis Upsaliensis (Sueciae) Gradum Honorarium Doctoris in commemoratione Caroli Linnaei;[conv. 54][132] mense Februario 2008, Insigne Praesidentis Societatis Litterariae et Disputationum[conv. 55] a National University of Ireland, Galway.[133] Ex anno 2009 honorarius socius est societatis IAPTI.[134]

Anno 2010, Chomsky Praemium Erici Fromm Stutgardiae in Germania accepit.[135] Mense Aprili eiusdem anni, Chomsky tertius scholasticus factus est, qui Universitatis of Wisconsin–Madison A.E. Havens Center's Award for Lifetime Contribution to Critical Scholarship admiserit.[136]

Numerus Erdős eius est quattuor.[137]

Suffragium in The 2005 Global Intellectuals Poll, periodico Britannico Prospect facto, habuit Chomsky principem intellectualem publicum esse. De hac re inquit ille: "Suffragiis non do multam operam."[conv. 56][138] In indice "Heroes nostrae aetatis"[conv. 57] anni 2006 periodico New Statesman facto, qui quoque suffragio compositus est, Chomsky septimum locum habuit.[139]

Viggo Mortensen histrio Americanus, una cum Buckethead citharista avant-garde, album anno 2006 divulgatum, Pandemoniumfromamerica appellatum, Chomskio consecraverunt.[140]

Die 22 Ianuarii 2010 spectaculum honorarium Chomskio datum est in Auditorio Kresge apud MIT.[141][142] Spectaculum, cui adfuerunt Chomsky et sui, musica ab Eduardo Manukyan confecta usum est et orationibus a Chomskii collegis factis, inter quos David Pesetsky ex MIT et Gennaro Chierchia, capite facultatis linguisticae in Universitate Harvardiana.

Mense Iunio 2011, Chomsky Sydney Peace Prize accepit propter eius "indeficientem virtutem, criticam potestatis analysin, humanorum promotionem iurum."[conv. 58][143]

Anno 2011, in periodici IEEE Intelligent Systems AI's Hall of Fame positus est propter "contributa ponderosa agro intellegentiae artificialis et systematum intellegentium facta."[conv. 59][144][145]

Bibliographia

Conferatur pagina principalis Bibliographia Noam Chomsky.
Opera scientifica potiora
  • 1957 : Syntactic Structures. Hagae Comitum: Mouton
  • 1959 : "Verbal behavior by B. F. Skinner": recensio in Language vol. 35 pp. 26–58
  • 1965 : Aspects of the Theory of Syntax. Cantabrigiae Massachusettensium: MIT Press
  • 1966 : Cartesian Linguistics: A Chapter in the History of Rationalist Thought
  • 1968 : Language and Mind. Novi Eboraci: Harcourt Brace & World
  • 1968 (cum Morris Halle) : The Sound Pattern of English. Novi Eboraci: Harper & Row
  • 1981 : Lectures on Government and Binding
  • 1986 : Knowledge of Language. Its Nature, Origin and Use
  • 1993 : Language and Thought
  • 1995 : The Minimalist Program
Opera politica potiora
  • 1967 : "The Responsibility of Intellectuals" in New York Review of Books vol. 8 no. 3 (23 Feb. 1967)
  • 1969 : American Power and the New Mandarins. Historical and Political Essays. Novi Eboraci: Pantheon
  • 1971 : Problems of Knowledge and Freedom. The Russell Lectures. Novi Eboraci: Pantheon
  • 1973 divulgandum, ab editore retractum : Counter-Revolutionary Violence: Bloodbaths in Fact & Propaganda
  • 1979 (cum Edward S. Herman) : The Political Economics of Human Rights. 2 voll. Bostoniae: South End Press
  • 1983 : The Fateful Triangle. The United States, Israel and the Palestinians
  • 1987 : On power and ideology: the Managua lectures. Bostoniae: South End Press (Paginae selectae apud Google Books)
  • 1988 : Language and Politics. Monte Regio: Black Rose
  • 1988 (cum Edward S. Herman) : Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media. Novi Eboraci: Pantheon
  • 1989 : Necessary Illusions: Thought Control in Democratic Societies. Bostoniae: South End Press
  • 1992 : Deterring Democracy. Novi Eboraci: Hill and Wang
  • 1996 : Powers and Prospects: Reflections on Human Nature and the Social Order. Bostoniae: South End Press Textus interretialis
  • 2000 : Rogue States: The Rule of Force in World Affairs. Bostoniae: South End Press
  • 2001 : 9-11. Novi Eboraci: Seven Stories Press
  • 2003 : Hegemony or Survival. Novi Eboraci: Metropolitan Books
  • 2006 : Failed States. The Abuse of Power and the Assault on Democracy. Novi Eboraci: Metropolitan Books
  • 2008 (editore Anthony Arnove) : The Essential Chomsky. Novi Eboraci: Vintage
De vita et opere

Cinematographia

  • Manufacturing Consent: Noam Chomsky and the Media, Moderatores: Marcus Achbar et Petrus Wintonick (1992)
  • Last Party 2000, Moderatrices: Rebecca Chaiklin et Donovan Leitch (2001)
  • Power and Terror: Noam Chomsky in Our Times, Moderator: Ioannes Junkerman (2002)
  • Distorted Morality—America's War On Terror?, Moderator: Ioannes Junkerman (2003)
  • Noam Chomsky: Rebel Without a Pause (TV), Moderator: Gulielmus Pascoe (2003)
  • The Corporation, Moderatores: Marcus Achbar et Jennifer Abbott; Writer: Joel Bakan (2003)
  • Peace, Propaganda & the Promised Land, Moderatores: Sut Jhally et Bathsheba Ratzkoff (2004)
  • On Power, Dissent and Racism: A discussion with Noam Chomsky, Journalist: Nicolas Rossier; Producers: Eli Choukri, Baraka Productions (2004)
  • Lake of Fire, Moderator: Antonius Kaye (2006)
  • American Feud: A History of Conservatives and Liberals, Moderator: Ricardus Hall (2008)
  • Chomsky & Cie Moderator: Oliviarius Azam (2008)
  • An Inconvenient Tax, Moderator: Christopher P. Marshall (2009)
  • The Money Fix, Moderator: Alanus Rosenblith (2009)
  • Pax Americana and the Weaponization of Space, Moderator: Dionysius Delestrac (2010)
  • Article 12: Waking up in a surveillance society, Moderator: Ioannes Emmanuel Biaiñ (2010)

Nexus interni

Notae

Citationes Latine conversae

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Noam Chomsky spectant.
Colloquia et acroases