Tribunal internationale Hagense

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Tribunal internationale Hagense,[1] brevius tribunal Hagense,[2] est primum Nationum Unitarum forum iudiciale. Sedem habet in Palatio Pacis Hagae in urbe Nederlandiae sito. Praecipua tribunalis officia sunt statuere res legitimas apud ius inter civitates et gentes et principium "ex aequo et bono" a civitatibus relatas et adducere opiniones de controversiis legitimis quas organa? procuratoresque rite permisi? et Conventus Generalis vel Concilium Salutis Consociationis Nationum ei summittant. Id ab Internationali Delictorum Curia discrepat, quae etiam fieri potest ut iurisdictionem totius orbis terrarum habeat.

Signum tribunalis Hagensis
Palatium Pacis, sedes tribunalis

Officia

Tribunal, anno 1945 in Charta Consociationis Nationum (Anglice UN Charter) statutum, die 18 Aprilis anno 1946 operari coepit, successor Perennis Iustitiae Internationalis Iudicii. Statutum Iudicii inter Civitates, simile eius decessoris, est praecipuum documentum constitutionale quod iudicium constituit et ordinat.[3]

Compositio

Si plus cognoscere vis, vide etiam Iudices tribunalis Hagensis.

Tribunal a quindecim iudicibus componitur qui pro spatio novenorum annorum a Conventu Generali Consociationis Nationum Concilioque Securitatis? eliguntur ex indice virorum quos greges nationum in Perenni Arbitrationis Curia nominent. Ratio electionis in articulis a 4 ad 12 statuti condendi statuitur. Viri spatia novenorum annorum pro iudicibus sunt, et ad unum aut do spatia addita iterum elegi possunt. Comitia ternos annos habentur, tribus iudicibus se moventibus (et fortasse eorum magistratum reficere petentibus).

Praesides

Iudicii inter Civitates praesides
#NomenMandati initiumMandati finisCivis
1Iosephus Gustavus Guerrero (1876−1958)19461949Salvatorianus
2Iulius Basdevant (1877−1968)19491952Francicus
3Arnoldus Duncan McNair (1885−1975)19521955Britannicus
4Green H. Hackworth (1883−1973)19551958Americanus
5Helge Klaestad (1885−1965)19581961Norvegicus
6Bohdan Winiarski (1884−1969)19611964Polonicus
7Percy Claudius Spender (1897−1985)19641967Australianus
8Iosephus Ludovicuss Bustamante y Rivero (1894−1989)19671970Peruvianus
9Machometus Zafrullah Khan (1893−1985)19701973Pakistanus
10Manfred Lachs (1914−1993)19731976Polonicus
11Eduardus Jiménez de Aréchaga (1918−1994)19761979Uruguaianus
12Humphrey Waldock (1904−1981)19791981Britannicus
13Taslim Olawale Elias (1914−1991)19821985Nigerianus
14Nagendra Singh (1914−1988)19851988Indianus
15Iosephus Maria Ruda (1924−1994)19881991Argentinus
16Robertus Yewdall Jennings (1913−2004)19911994Britannicus
17Machometus Bedjaoui (* 1929)19941997Algerinus
18Stephanus M. Schwebel (* 1929)19972000Americanus
19Gilbertus Guillaume (* 1930)20002003Francicus
20Shi Jiuyong (* 1926)20032006Sina
21Rosalyn Higgins (* 1937)20062009Britannica
22Hisashi Owada (* 1932)20092012Iaponicus
23Peterus Tomka (* 1956)ab anno 2012Slovacus

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Eyffinger, Arthur, Arthur Witteveen, et Mohammed Bedjaoui. 1999. La Cour internationale de Justice 1946–1996. Hagae et Londini: Martinus Nijhoff Publishers. ISBN 90-411-0468-2.
  • Karg, Moritz. 2005. IGH vs. ISGH: Die Beziehung zwischen zwei völkerrechtlichen Streitbeilegungsorganen. Baden-Baden: Nomos. ISBN 3-8329-1445-5.
  • Rosenne, Shabtai. 2003. The World Court: What It is and How It Works. Ed. 6a. Leiden: Nijhoff. ISBN 90-04-13633-9.
  • Schulte, Constanze. 2004. Compliance with Decisions of the International Court of Justice. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-927672-2.
  • Zimmermann, Andreas, et al., eds. 2006. The Statute of the International Court of Justice: A Commentary. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-926177-6.

Nexus externi

Iosephus Gustavus Guerrero |Iulius Basdevant |Arnoldus McNair |Green H. Hackworth |Helge Klæstad |Bohdan Winiarski |Percy Spender |Iosephus Ludovicus Bustamante y Rivero |Machometus Zafrullah Khan |Manfredus Lachs |Eduardus Jiménez de Aréchaga |Humphrey Waldock |Taslim Olawale Elias |Nagendra Singh |Iosephus María Ruda |Robertus Yewdall Jennings |Machometus Bedjaoui |Stephanus M. Schwebel |Gilbertus Guillaume |Shi Jiuyong |Rosalyn Higgins |Hisashi Owada