Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq "res publica Iracae") est civitas sui iuris in Asia Occidentali, quae plurimum septentrionalem et occidentemZagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem,Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridianum. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.
Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.
In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine GraecoMesopotamia 'terra inter flumina.' Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.
Die 14 Iulii1958 motu militum monarchia abolita atque res publica pronuntiata est. Annis sequentibus saepe praesides motibus militum depositi sunt. Anno 1979Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.
Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembri 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014 Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014 Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt[11].
Sunt duodeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco. Haec sunt maximae urbes Iraci, secundum CIA World Factbook: