Flumen Amazonum

Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)

Flumen Amazonum[1][2][3][4] (Hispanice Río Amazonas; Lusitanice Rio Amazonas[5]), est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus.[6][7]

Amazonum fluminis cursus

Aquae capitales fluminis Apurimaci in monte Nevado Mismi paene centum annos maxime distans fluminis Amazonum fons aestimabantur, donec nova investigatio, anno 2014 facta, decreverit originem fluminis esse capitales fluminis Mantaro in Cordillera Rumi Cruz Peruviae aquas.[8] Flumina Mantaro et Apurímac uniuntur, et cum aliis tributariis flumen Ucayali constituunt, quod vicissim in flumen Maranonium supra Iquitum Peruviae defluit, quod civitates praeter Brasiliam praecipuam stirpem fluminis Amazonum aestimant. Brasiliani autem hanc partem Solimões supra confluentiam cum Flumine Nigro appellant,[9] quod Brasiliani flumen Amazonum appellant, ad Congressum Aquarum (Lusitanice Encontro das Águas) iuxta Manaus, maximam urbem ad flumen iacentem.

Per Peruviam et Brasiliam, id est Amazoniam, in Oceanum Atlanticum influit, maximo ex aliquot ostiis prope Belem de Para portum patente. Silvae pluviales Amazoniae ripas fluminis operiunt. Magnam diversitatem biologicam sustinet, inter animalia notissima manatus.

Nomen

Amazonum aquae sic nuncupatae sunt ab anno fere 1552 e relatione explorationis Francisci de Orellana. Ille enim primus hoc flumen navigans contra exercitum pugnavit bellatricum quas cum Amazonibus comparavit. Nomen Hispanicum rio de las Amazonas ita datum est,[10] saepe etiam rio Grande de las Amazonas; quod nomen Latine ad pedem litterarum "maximum flumen Amazonum" transscripsit Abraham Ortelius in Theatro Orbis Terrarum.[11]

Maiores tributarii

Fons fluminis, cruce lignea designatus..
Despectus in Solimões, partem Fluminis Amazonum superioris.
Despectus ex aere in quemdam tributarium Amazonum.

Flumini sunt plus quam 1100 tributarii, quorum septendecim sunt plus quam 1500 chiliometra in longitudinem.[12] Nonnulla ex notioribus sunt:

Fauna

Colossoma macropomum (tambaqui, species magni momenti in piscatu Amazoniensi, in Flumine Amazonum nascitur.

Plus quam duae partes omnium specierum animalium in orbe terrarum in silvis pluvialibus Amazoniae habitant,[14] quae una sunt praegrandis silva tropica pelvisque fluviatilis, cuius area plus 5 400 000 chiliometrorum quadratorum extenditur. Quae silva biodiversitate est maxime opima silva tropica in orbe terrarum. Plus 3000 piscium species descriptae in pelve Amazoniensi hodie habitant, et plures paene quotannis inveniuntur.[15] Praeter pisces, flumen algas, brachyura, et testudines sustinet.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Friedhuber, Sepp. 2006. Uramazonas: Fluss aus der Sahara. Cum Klaus Giessner, Herbert Habersack, Gero Hillmer, et al. Ed. secunda. Tecklenborg: Steinfurt. ISBN 978-3-939172-01-7.
  • Hemming, John. 2008. Tree of Rivers: The Story of the Amazon. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 978-0-500-51401-6.
  • Hinrichs, Kai-Uwe. 1997. Ausgewählte Lipide in Sedimenten des Santa Barbara-Beckens und des Amazonas-Fächers. Zeugnis spätquartärer Paläoumweltbedingungen. In Edition Wissenschaft, Reihe Chemie, vol. 106. Marburg: Tectum. ISBN 3-89608-819-X.
  • Kane, Joe. 1990, 1993. Wir bezwangen den Amazonas. Bericht über die einzige internationale Expedition von der Quelle bis zur Mündung. Monaci. ISBN 3-426-26307-6, ISBN 3-426-77042-3.
  • Kubícek, Václav. 1989. Abenteuer Amazonas: Mit Kajak und Floss von den Quellen zum Atlantik. Zug: Bucheli, Stutgardiae: Pietsch. ISBN 3-7168-1769-4.
  • Semper, Frank. 1999. Tor zum Amazonas. [Rio-Caquetá-Gebiet]. Hamburgi: Sebr. ISBN 3-9805953-1-5.
  • Sterling, Tom. 1979. Der Amazonas. In Die Wildnisse der Welt. Ed. octava. Amstelodami: Time-Life.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad flumen Amazonum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 4°26′54″S 73°27′21″W, 0°42′28″N 50°5′22″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon