Zea mays


Zea mays[1] (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi zea[2] seu maizium[3] (Hispanice maíz, a lingua Taino mahiz), est gramen familiae Poacearum, frumentum ab Indis in Mexico australi temporibus praehistoricis, abhinc annorum 10 000 fere, primum excultum.[4][5] Foliaceae plantae caulis inflorescentias pollenaceas separatasque inflorescentias ovuliferas (spicas) parit, quarum nuclei sunt semina.

Zea mays

Classis : Liliopsida 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Genus : Zea 
Species : Z. mays 
Zea mays 
L.  
Nuclei maizii.

Nuclei, botanice fructus habita,[6] ut holus vel amylum in arte coquinaria adhibentur. Olmeci et Maiae permultas varietates maizii, et molitas et per nixtamalizationem commutatas, coquere solebant. A medio fere millennio tertio a.C.n., maizium per multum Americae excolebatur.[7] Tota regio retia commercii condidit in residuo et varietatibus messium maizi posita. Exeunte saeculo XV ineunteque XVI, cum America ab Europaeis colonizata esset, exploratores mercatoresque maizium ad Europam importabant, quod in alias civitates introducebant. Cultura maizii ad cetera quoque loca mundi extensa est, quod sub diversis caelis crescit. Varietates saccharo plenae, maizium dulce appellatae, pro cibo humano usitate excoluntur, dum varietates maizii agrestis pro victu animalium sunt. E granis Zeae maydis varietatis evertae maizium inflatum praeparatur.

Maizium ad usus plures per confectionem nixtamal(en) paratur. Mesoamericani varias potiones et pultes e maizio faciunt, inter quas balché, posolli(en), atolli(en), pinolli(en).[8]

Notae

Bibliographia

Grana maizii flava
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus360 kJ
Carbohydrata18.7 g
Amulum5.7 g
Sacchara6.26 g
Fibrum2 g
Pingue1.35 g
Proteinum3.27 g
Tryptophanum0.023 g
Threoninum0.129 g
Isoleucinum0.129 g
Leucinum0.348 g
Lysinum0.137 g
Methioninum0.067 g
Cystinum0.026 g
Phenylalaninum0.150 g
Tyrosinum0.123 g
Valinum0.185 g
Argininum0.131 g
Histidinum0.089 g
Alaninum0.295 g
Acidum asparticum0.244 g
Acidum glutamicum0.636 g
Glycinum0.127 g
Prolinum0.292 g
Serinum0.153 g
Aqua75.96 g
Vitaminum A equiv.9 μg (1%)
- luteinum644 μg
Thiaminum0.155 mg (12%)
Riboflavinum0.055 mg (4%)
Niacinum1.77 mg (12%)
Acidum pantothenicum0.717 mg (14%)
Vitaminum B60.093 mg (7%)
Folatum42 μg (11%)
Vitaminum C6.8 mg (11%)
Ferrum0.52 mg (4%)
Magnesium37 mg (10%)
Manganum0.163 mg (8%)
Phosphorus89 mg (13%)
Kalium270 mg (6%)
Zincum0.46 mg (5%)
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Fontes antiquiores
Eruditio
Aliae encyclopaediae
  • Ruben G. Mendoza, et Irene Casas, "Maize" in Solomon H. Katz, ed., Encyclopedia of Food and Culture (Novi Eboraci: Scribner, 2003) vol. 2 pp. 417–431

Nexus externi

Inflorescentia mas, tassel Anglice appellata, in multis floribus parvis consistit.
Inflorescentia feminea, cum serica iuveni.
Flores mares.
Exoticae maizii varietates conliguntur ad addendam diversitatem geneticam.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • GrassBase • Plant Name Index • IUCN Red List • "Zea mays" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vide "Zeam mays" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zeam mays spectant.