Turris Khalifa

Turris Khalifa vel Turris Chalifae[1] (Arabice برج خليفة, in litteris Latinis Burj Khalifa 'Turris Chalifae'[2]), ante eius inaugurationem Burj Dubai[1] ('Turris Dubaii') appellata, est caeliscalpium in Dubaio Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis situm, et nunc, post Martium 2008, altissima orbis terrarum structura ab hominibus facta, 829.84 m alta.[3][2] Fabricatio die 21 Septembris 2004 coepit, exteriore aedificii parte die 1 Octobris 2009 perfecta. Aedificium integrum, die 4 Ianuarii 2010 rite apertum,[4][5] et est pars novi auctus flagship? 2 km2, Media Urbs Dubaium appellati, apud "Primam Intermutationem" secundum Viam Sheikhy Zayed, prope principalem commercii regionem siti.

Turris et multizonia Dubaiensia anno 2010.
Turris et multizonia Dubaiensia anno 2010.
Multizonia altidudine inter se comparata.

Architectura et ingeniaria turris a Skidmore, Owings and Merrill Sicagi effectae sunt, Adriano Smith architecto principali, Gulielmo F. Baker ingeniario structurae principali.[6][7] Contractor primus fuit Samsung C&T Coreae Meridianae.[8]

Turris ex Ḫalīfa ibn Zāyid Āl Nahyān, praeside Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis, ob eius auxilium aerarium magni momenti appellatur.[9]

Tabulationes

Hic est descriptio tabulationum.[10][11]

TabulationesUsus
160 et altioresRes mechanicae
156–159Communicatio et transmissio
155Res mechanicae
139–154Camerae corporatae?
136–138Res mechanicae
125–135Camerae corporatae?
124Observatorium ''At the Top'' (ad summam)
123Vestibulum caeli
122Caupona At.mosphere [sic]
111–121Camerae corporatae
109–110Res mechanicae
77–108Domicilia
76Vestibulum caeli
73–75Res mechanicae
44–72Domicilia
43Vestibulum caeli
40–42Res mechanicae
38–39Armani Hotel suites
19–37Domicilia Armani
17–18Res mechanicae
9–16Domicilia Armani
1–8Deversorium Armani
GroundDeversorium Armani
ConcourseDeversorium Armani
B1–B2Parking, res mechanicae

Pinacotheca

Nexus interni

  • Index aedificiorum tabulationum 100 vel plus
  • Index altissimarum orbis terrarum structurarum
  • Index altissimorum orbis terrarum aedificiorum et structurarum
  • Index altissimorum aedificiorum in Dubaio
  • Index altissimorum aedificiorum in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione
  • Index altissimorum orbis terrarum aedificiorum
  • Index propositorum auctus in Dubaio
  • Index urbium plurimorum caeliscalpiorum

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Turrem Chalifae spectant.